Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 197, S. 198
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 197, S. 198


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 197, S. 198
Nos scultetus, milites, scabini universitasque civium in Con- fluentia. Notum facimus universis presentis instrumenti seriem inspecturis, quod nos quatuor iugera nemoris in Gensehorn apud Leiga iacentia cum quarta parte iugeris, contigua cui- dam vinee de Leyge que est Henrici scabini dicti Sconewe- der et Gerburgis uxoris sue civium Confluensium, que iugera ad nos cives perpetuaria successione pervenerunt, unanimi con- sensu et bona voluntate concessimus H. et G. suisque here- dibus iure hereditario possidenda, videlicet pro censu duode- cim denariorum Colon., qui solvendi sunt singulis annis in festo beati Martini universitati Confluentine, et recognoscimus hanc concessionem ratam gratam et firmam, renunciantes eciam bona fide sine dolo et fraude pro nobis et omnibus nostris successoribus, presentibus et futuris, omni iuri vel cause que
179
aliquaodo in posterum posset movere eisdem materiam que stions. Acta sunt hec in Confluentia anno domini m.cc.lxiii., in die Prisce virginis et martiris.
Presentibus Henrico sculteto dicto deBacheim; Wilhelmo et Wilhelmo, dictis de Archa; Simone de Porta; Hermanno de Hademar; Henrico, et Siboldo, fratribus, de Mendich; Th.; Albo; Henrico, filio Wilderici; Winando de Bopardia, militi- bus in Confluentia. Henrico, milite in Parva Confluentia. Ber- tramo; Cunrado Malpit; Philippo; Paulo; Henrico de Buche; Bertramo Wintere; Iohanne de Andernaco; Petro de Elze, militibus in Wise. Elya; Waltero; Iohanne Hillen; Sifrido Spedil; Henrico Steinhart i Richolfo; Alberto de Wiltdungen; Cunrado, filio Gerburgis; Sifrido filio suo; Giselberto; Ni- cholao; Wirico; Henrico Cloviloych, scabinis Confluentinis. Godefrido de Leiga; Elya de Leiga; Enolfo de Flore; Alberto Hillen; Emchone de Kessilenheim; Hertwico, filio Pagani; Wenigone de Paffendorf; Wicardo Heinburgone; Henrico Mes- malz, civibus Confluentinis, et aliis quam pluribus civibus Con fluentinis.
In huius facti memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras sigillo universitatis oppidi Confluentine civitatis predic- tis H. et G. tradidimus communitas. Datum in loco et ter mino supradictis, mense ianuario.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 197, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/5e1b9df9-03db-486a-8fa2-6c622f2167fd/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success