Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 273, S. 263
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 273, S. 263
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris et au- dituris H. dominus de Isenburg salutem et cognoscere veri- tatem. Nichil firmum nec stabile retinetur nisi scripture testi- monio roboretur. Vobis igitur universis tam presentibus quam futuris notum facimus per presentes quod frater Anselmus nec- non et fratres domus Theutonice in Confluencia et Damarus de Herisbach et uxor eius Aleydis et Wernerus Henricus et Damarus filii eorum et successores eorundem, et Henricus de Winden frater Aleydis predicte filii eius et suecessores eorun- dem, et filii C. defuncti fratris predicti H. de Winden, suc- cessores eciam eorundem super omni questione sive contro- versia que pro bonis in Windin sitis inter ipsos hactenus vertebatur, finaliter et integraliter sunt reconciliati et amica- biliter composuerunt coram nobis et coram Dythardo de Paf- findorph, Ludewico de Are, lacobo dicto Hunchwin, Rorico de Genarchain et Conrado de Werse et aliis quampluribus fide dignis. Ut autem predicta robur obtineant firmitatis, nos H. dominus de Isinburg predictus sigillo nostro una cum sigillo fratrum domus Theutonice in Confluen. presens scriptum fecimus com- muniri. Acta sunt hec anno domini m.cc.lxxx. primo, in exal- tatione sancte crucis.
16 *
244
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 273, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/5e5ea381-dff4-4362-8aca-368dec5c9bd7/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success