Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 333, S. 320
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 333, S. 320
Universis presens scriptum visuris et audituris. Dithardus de Paffendorph miles cupio notum esse et presentibus pub lice recognosco quod olim in presencia nobilis viri Henrici domini de Isenburch mei et multorum aliorum fidedignorum inter commendatorum et fratres domus Theutonice in Con- fluentia ac bone memorie Anselmi de Wizellenbach fratrera eiusdem domus ex una parte, Damarum de Herisbach et Aley- dim eius uxorem, Wernerum, Henricum et Damarum filios
1) Alles wie in der urkunde nr. 231.
301
eorundem et successores, Henricum de Wyndin fratrem Aley- dis predicte, filios eiusdem H. et heredes ac filios Conradi quondam fratris H. predicti et successores ipsorum ex parte altera super omni questione lite et discordia que inter dictas partes vertebatur super bonis que fuerant quondam dicti fra- tris Anselmi sitis in terminis parochie de Windeu amicabilis compositio et finalis transactio intervenit prout in litteris super hoc confectis et sigillis dicti domini H. de Ysenburch et ip- sorum fratrum sigillatis plenius continetur; et premissa acta fuerunt anno domini et die ac presentibus omnibus contentis et expressis in litteris iam predictis. In quorum testimonium sigi|lum meum presentibus est appensum. Oatum in crastino beati Mauricii et sociorum eius, anno domini m.cc. nonage- simo octavo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 333, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/5ecaa96b-664c-4657-ac35-88ee25c7c41b/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success