Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 3, S. 24
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 3, S. 24
[Innocentius episcopus etc. Panormitano archiepiscopo.] Circa statum ecclesiarum, in quibus est ordo regularis statutus, in melius reformandum sollicitum te credimus et attentum, ut in eis ordo deperditus restauretur. Sane significavit nobis dilectus filius nobilis vir Richardus comes de Agello, quod bone memorie Matheus cancellarius, pater ipsius, monasterium quoddam in civitate Panormitana fundavit et in eo fratres Cistercien, induxit: quibus exinde recedentibus, Theutonici monasterium ipsum per laicalem potentiam occuparunt. Volentes igitur, ut eidem mo nasterio tua sollicitudine succurratur, fraternitati tue per apo stolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, amotis inde Theutonicis memoratis, abolitum inde ordinem Cisterciens, fratrum reformes. Quod si regula non patitur, pro eo quod in civitate inter hominum frequentias est constructum, cum con- silio et consensu eiusdem comitis et fratrum suorum, fratres alterius ordinis in eo, nostra fretus auctoritate, instituas, qui domino in eo iugiter famulentur et regularia servent in perpe- tuum instituta. Datum Laterani, vi. idus februarii.
5
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 3, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/6d0d639d-bed2-4c00-b956-bfe585a436d5/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success