Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 691, S. 639
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 691, S. 639
Nos Dietherus comes de Catzenellnbogen universis presen- tes litteras inspecturis cupimus esse notum, quod ob spem re- munerationis eterne et in remedium animarum antecessorum nostrorum, simulque ad dilecti nobis domini Iuliacensis comitis petitionem, fratres domus Theutonice apud Confluentiam com- morantes, cum omnibus rebus eorum quas per alveum Reni deducere habent vel habebunt in posterum, ab omni datione thelonii vel alicuius pecunie solutione penitus absolvimus et quitamus, et in perpetuum volumus esse absolutos a thelonio nostro apud sanctum Gowarum et Rinvels. Precipientes districte thelonariis nostris et cetere familie nostre ibidem tam presen- tibus quam futuris, quatinus dictos fratres Theutonice domus, quotienscunque ipsos ascendere vel descendere contingat, pro- moveant, permittentes eosdem cum universis rebus eorum libere pertransire. Ceterum et si forte dictum thelonium nostrum in posterum ad tempus alicui exponere nos contingat, volumus nichilominus memoratos fratres data sibi a nobis frui per omnia libertate. In cuius rei testimonium et robur perpetuum presens scriptum sigilli nostri fecimus munimine roborari. Actum et datum apud Nidecke. Presentibus supradicto comite Iuliacensi et ceteris quam pluribus fide dignis. Anno domini m.cc. sexa- gesimo primo, xu. kal. martii.
174
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 691, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/71e166f9-ab20-4934-908a-3542523879e5/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success