Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 605, S. 578
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 605, S. 578
113
lenz verliehen worden sind, vorenthalten oder unrechtmässig in besitz nehmen. Coblenz, 1241 febr. 27.
Th. dei gracia Treverorum archiepiscopus. Omnibus pre sentem litteram inspecturis eternam in Christo salutem. Cum ex iniuncto nobis officio circa pauperum elemosinas teneamur sollicite curam adhibere et res, que ad usus et alimoniam pau perum votis vel pietate fidelium collate sunt, omni vigilantia custodire tanquam domino de operibus misericordie in die iu- dicii rationem reddituri; nos inherentes vestigiis predecessorum nostrorum excommunicamus omnes eos qui donaría, res sive elemosinas sancte hospitalitati deputatas quondam ad hospitale sancti Nicolai apud sanctum Florinum collatas, quod nos ad fratres domus Theutonice Confluence postea multis causis et circumstantiis consideratis transtulimus, detinent vel usurpant iniuste, vel in futurum quocunque alienationis titulo transferre vel recipere nituntur; cum multo crudelius sit, Christum in membris suis in elemosinis iam collatis spoliari quam opus mi sericordie postulantibus denegari. Datum Confluence, anno do- mini м.cc.xl., tertio kal. marcii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 605, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/7792ff4d-29bf-4be3-9899-51e840933714/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success