Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 934, S. 857
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 934, S. 857
Noverint universi quod nos Petrus dictus Volleyst ligator vasorum et Blyza coniuges de PafJBndorf donavimus et in hiis scriptis donamus etc. pro remedio animarum nostrarum et om- nium parentum nostrorum religiosis viris . . commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia omnia bona nostra tam mobilia quam immobilia in quibuscunque rebus consistentia, que post obitum amborum nostrorum coniugum reliquerimug. Recognoscentes ipsam donacionem non esse fictam neque dissi- mulatam sed ipsam inviolabiliter firmam et ratam tenere et non contra facere arte ingenio sive causa. In cuius rei testimonium sigillum officialit. cur. Confluen. apponi rogavimus isti scripto. Et nos offic. eiusdem cur. recognoscimus nos sigillum ipsius curie ad preces dictorum coniugum presentibus apposuisse in testimonium premissorum. Actum et datum feria secunda ante diem beati Briccii episcopi, anno domini m.ccc.xxx.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 934, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/782b505b-113f-4d2a-abb1-3ef3aafd9112/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success