Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 99, S. 128
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 99, S. 128

Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 99, S. 128
In nomine sancte et individue trinitatis. Bertholdus dei gra tia episcopus Argentinensis, Reinhardus prepositus, Bertholdus decanus, Ulricus cantor, totumque maioris ecclesie capitulum. Ne rerum gestarum veritas cadat in oblivionem litterarum debet memoria perhennari. Noverint igitur universi presens scriptum inspecturi quod I. abbas et capitulum Hugonis Curie de com- muni consilio et assensu pro maiori utilitate monasterii sui universa bona sua apud Flersheim sita cum attinentiis et omni iure fratribus sancte Marie domus Theutonice vendiderunt pro B.ccc.l. marcis argenti libere et proprie possidenda; se et suc cessors suos veros guarandos eiusdem venditions omni tem pore et in omni loco, prout iustum fuerit, constituentes et omni iuri suo quod in predictis bonis habuerunt penitus abre- nuntiantes, consensu et licentia nostra plenius accedente. In huius rei testimonium presens pagina conscripta est et sigillis, nostro, capituli maioris ecclesie Argent., predicti abbatis et capituli Hugonis Curie solemniter communitu. Acta sunt hec publice, anno videlicet verbi incarnati m.cc.xxx.vii. Presenti- bus his testibus: Reinharde preposito; Bertholdo decano; Ul- rico cantore et scolastico; Hermanno de Erenberg portario; Friderico de Hagenaue cellerario; Reinhardo de Tengen, Eber hardo de Entringen, canonicis maioris ecclesie Argent.; Con rado custode Hanogiensi; Walthero de Clathe, plebano in Bischoffsheim; Remboldo, Loselino, Paulino, clericis; Rudolfo Scholzenbolz milite; Billungo cive de Hagenaue; Conrado ad Barbam, et filio suo Mendewino, civibus Argent.; Hessone notario burgensium, et aliis quam pluribus.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 99, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/7e30b106-9ccb-490e-911c-7a55e4fa1797/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success