Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 128, S. 150
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 128, S. 150


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 128, S. 150
Sophia dei gracia lantgravia Duringie domina Hassie et quondam ducissa Brabancie. Omnibus salutem in perpetuum. Cum rationis et pietatis ordo deposcat, ut ad sublimacionem et commodum hospitalis quod beata Elyzabeth mater nostra fun- davit modis omnibus intendamus, presenti scripto notum volu- mus esse universis, quod fratres eiusdem hospitalis de nostra
131
bona voluntate et consensu construxerunt molendinum ante oppidum nostrum Marthburg in proprietate antedicti hospitalis, videlicet inter molendinum quod dicitur Grient et villam que dicitur Ebernshusen: nos quoque meatum aque que dicitur Loina, qui in ipso loco ad nos pertinebat, ob incrementum sa- lutis nostre et carorum nostrorum ipsi hospitali libere et absolute contulimus, ut in ipsum securi ab omni inpeticione edificarent. Et ne cuiquam in posterum liceat hanc nostram donacionem calumpniari, presentem paginam sigilli nostri munimine roborari disposuimus.
Testes huius rei sunt: Burcgravius de Arberc. Cunradus de Elbin. Cunradus de Rotinstein, qui tunc erat scultetus in Marth- burg. Hermannus dictus tholenarius, et Albertus frater Rau- steini scabini eiusdem civitatis, Frater Ludewicus de Nuwenberc. Frater Cunradus de Solmes, qui tunc ibidem erat commendator, et plures alii.
Acta sunt anno gracie m.cc.xl.viii. , xm. kal. iulii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 128, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/803c283b-24a7-4824-a1d7-dafedcde15f4/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success