Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 386, S. 367
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 386, S. 367
Universis etc. Nos Engilbertus de Seyne dominus in Va- linder, Iutta eius uxor et Godefridus filius eorundem tenore presencium recognoscimus quod nos propter deum et ob salu- tem animarum nostrarum necnon favorem et graciam quibus prosequimur viros religiosos . . commendatorem et fratres do- mus Theutonice in Confluencia donavimus et donamus manu communicata donacione inter vivos liberaliter et irrevocabiliter eisdem religiosis recipientibus pro se et suis successoribus et domo eorundem pomerium nostrum situm in pertinenciis ville de Malinder infra rivum dicte ville iuxta vineam nostram que dicitur Crudewech et si qui alii sunt confines ante et retro cum suis accessibus et egressibus prout situm est ibidem, ad habendum tenendum et possidendum iure proprio imperpetuum et prout pomerium possedimus antedictum, et sibi deinceps quicquid placuerit de dicto pomerio faciendum. Quam donacionem promittimus bona fide imperpetuum ratam et fir- mam tenere et non contrafacere vel venire per nos alium vel alios ullo umquam tempore aliqua ratione ingenio sive causa sed dictum pomerium ipsis religiosis ab omni homine et uni- versitate legitime defendere et disbrigare. In cuius rei testi- monium sigilla nostra duximus presentibus apponenda. Necnon sigillum universitatis ville de Valinder ad maiorem evidenciam apponi rogavimus isti scripto. Et nos scultetus scabini et uni- versitas ville predicte in Valinder predictam donacionem ratam et gratam habentes et premissa omnia et singula vera esse recognoscentes sigillum universitatis de oommuni consensu, scitu et voluntate nostra et ad preces domini Engilberti, Iutte eius uxoris et Godefridi filii eorundem predidorum duximus presentibns apponendum. Datum feria sexta post purificacionem beate Marie virginis, anno domini m.ccc. terciodecimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 386, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/852b8f65-66f4-4742-b3be-ef8bdd641903/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success