Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 593, S. 570
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 593, S. 570
Otto dei gratia Traiectensis electus universis presentium lit- terarum inspectoribus salutemin domino. Presenti scripto duxi- mus protestari quod dilecti in Christo fratres domus Theutonice de Traiecto mansum qui iacet ultra Rhenum prope Traiectum, qui quondam ad nostram ecclesiam Traiectensem pertinebat, quem vendidit eis Hermannus antiquus miles, de manu nostra et de manibus burgensium, castri nostri de Horst hominum, rationabiliter receperunt sic ut eundem mansum libere et per petuo in suos usus habeant. Et hoc per sententiam ipsorum hominum castri nostri requisitam rite firmatum et coram nobis est stabilitum, quia nos de consilio et consensu prelatorum et ministerialium ecclesie nostre et predictorum hominum castri nostri Horst eidem manso renunciavimus. Ut autem ea, que predicta sunt et coram nobis rationabiliter et per nos acta, tam a nobis quam a nostris successoribus rata et inviolabilia in per- petuum permaneant, presentes literas sigilli nostri munimine roboratas eisdem fratribus domus Teutonice in testimonium erogavimus.
Presentes autem huic rei interfuerunt dilecti nostri Reima- rus prepositus sancti Petri, Wolframmus decanus sancti Salva- toris Traiectensis; magister Petrus canonicus Xanctensis; Alex ander notarius; Gerardus de Dolre et Bernardus filius suus; Philippus de Rining; Funcho; Gerardus de Baldagh; Albertus de Wulfin; Emilius de insula; Egbertus de Groninghe; Hugo de Sloten milites, fideles nostri, et alii quam plures.
Actum apud Horst, anuo domini m.cc.xxxv., quartodecimo kal. iunii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 593, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/8dad51c1-a2db-4fc2-b59e-af410ff82ecb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success