Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 19, S. 37
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 19, S. 37
Fredericus secundus divina favente clemencia Romanorum rex et semper augustus, rex Sicilie. Si digna et accurata con- sideratione attendimus graciam, qua divina potencia nostram respicere dignata est innocenciam, dum nos, omni iuvamine destitutos, in paternis tam misericorditer quam mirabiliter sub- limavit soliis, non immerito pensandum nobis est et cavendum, ne tantorum beneficiorum ingrati appareamus. Sed de multis ab
Urkundeubuch des deutschen Oldeni. 2
18
I
eo, cuius sunt omnia, nobis collatis saltim aliqua in signum recognicionis eorum ad obsequia impendamus ipsius, in quo et per quem vivimus pariter et regnamus. Moti igitur regio affectu et innata nobis munificentia, ad plenam animadversionem hone- statis domus hospitalis Theutonicorum in civitate Acchon terre promissionis, ad laudem et honorem dei deorum eiusque geni- tricis perpetue virginis Marie ex donationibus regum et aliorum principum atque nobilium constructe; scientes eciam probita- tem milicie et laudabilem conversationem singulorum ibidem domino deserviencium; ut de regia nostra largicione aliquid eiusdem domus addatur serviciis, pro salute nostra necnon pro remedio animarum utriusque sexus divorum progenitorum no- strorum offerimus regi regum eiusque pie matri, concedimus quoque et donamus atque de mera liberalitate regia largimur prelibate domui et hospitali Theutonicorum domum nostram in civitate Brundusina constitutam, que dicitur domus Margariti, cum balneo et omnibus eidem domui attiuentibus cum introitu et exitu eius ab omni parte, sicut aliquando fuit Margariti, nec- oon cum omnibus iusticiis et honoribus sicut ad nostram hucus- que pertinuisse visa est iurisdictionem. Ita quod milicia et sin- guli de eadem domo hospitali Theutonicorum habeant et teneant in perpetuum regiaque possideant auctoritate domum illam quon- dam Margariti, eis a nostra munificentia traditam, ad servicium dei quomodo sua de ipsa disponentes. Sed quia manifestum est, thelonium et monetam, que usque ad moderna tempora in se- pedicta domo Margariti exercebantur, ad nostrum pertinere do- manium, ea omnia, scilicet theloneum et monetam, ab ista concessione et donatione excepta esse volumus, nostris dum- taxat et regiis serviciis reservanda.
Ad maiorem quoque gracie serenitatis nostre circa memo- ratam domum Theotonicorum evidenciam, concessionem supra- taxatam et donationem presenti scripto patrocinio aurea bulla nostre maiestatis roborato confirmamus. Statuentes atque regali edicto sanccientes, sub interminacione gracie nostre districte precipientes, quod nulli omnino persone humili vel alte, secu- lari vel ecclesiastice, licitum [sit], in antea hanc nostre con- cessionis et donationis atque confirmationis formam infringere, vel ei ullo unquam tempore contraire. Quod qui facere quoquo illicito ausu presumpserit, iram dei omnipotentis eiusque sanc- tissime genitricis et nostram indignationem se noverit indubi
19
tanter incurrisse. Ad hec eciam pro evidentiori presumptionis sue pena centum libras auri examinati componat, medietatem fisco nostro, et aliam partem passis iniuriam soluturus.
Huius rei testes sunt: Hainricus Argentinensis episcopus. Comes Adolfus de Sorrenburch. Comes Syffridus de Werda. Hermannus marchio de Baden. Comes Albertus de Chalwe. Comes Ernestro de Ville Seche. Hainricus de Lintemberch. Wernherus de Bonlandia, dapifer imperii. Cunradus de Siph, pincerna imperii. Hermannus et Henricus, camerarii imperii. Ricardus, familiaris camerarius, et alii quam plures.
Signum domini Friderici secundi divina favente clemen-
tia regis, et semper augusti, et regis Sicilie invic-
tissimi in perpetuum. Ego Cunradus Metensis et Spirensis episcopus, impe-
rialis aule cancellarius, vice domini Sifridi, Mogun-
tine sedis archiepiscopi ac tocius Germanie archican-
cellarii, recognovi. Acta autem sunt hec anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi m.cc.xv. Regnante domino nostro Friderico glorioso Romanorum rege et semper augusto et rege Sicilie, anno Romani regni ipsius iu., regni vero eius in Sicilia xvm. Fe- liciter.
Datum Hagenowie per manus domini Bertoldi de Niffen, regalis aule prothonotarii, xm. kal. novembris, quarte indic- tionis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 19, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/958a6435-3024-47c1-8cd9-35ba18a07a00/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success