Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 891, S. 818
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 891, S. 818


Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 891, S. 818
Universis etc. Nos Rulemannus dictus Schelart et Mech- tildis eius uxor legitima, de Valinder, notum esse cupimus quod nos voluntate unanimi et communi nostro consensu ven- didimus etc. viris religiosis . . commendatori et fratribus do- mus Theutonice in Confluencia recipientibus pro se et suis
353
successoribus pratum nostrum situm in pertinenciis ville de Valinder super claustrum . . monialium ibidem in valle iuxta Valinder Holzmarke sub via; accedente ad hoc auctoritate Meynwardi dicti de Krust, tutoris seu curatoris Arnoldi et Io- hannis liberorum quondam Arnoldi de Crust, et dictorum li- berorum consensu, ad quos tamquam ad dominos allodii dic tum pratum dicitur pertinere, quibus solvent iidem . . religiosi decem et octo denarios usualis monete in Valinder singulis annis in festo beati Martini hyemalis nomine annue pensionis de prato predicto, pro decem marcis, tribus hallensibus pro denario computatis, nobis numeratis traditis et assignatis iute- graliter et ad plenum, quas in usus nostros convertimus opor tunos et recognoscimus convertisse. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem nos . . coniuges pro nobis, nosque . . commendator et fratres pro nobis sigillum honestorum viro- rum . . scabinorum in Valinder apponi rogavimus et impetra- vimus isti scripto. Et nos . . scabini predicti premissa vera esse recognoscentes et acta coram nobis sigillum nostrum commune ad preces dictarum parcium necnon Meynwardi, Arnoldi et Iohannis predictorum duximus presentibus apponendum. Actum presentibus Goblino sculteto, Conrado de Engirs, Henrico de Nestebach, Rulemanno dicto Schelart, Theoderico dicto Ru- bergere, Heynemanno dicto Crach, Iohanne dicto Numbrecht et Iohanne dicto Ruwe, scabinis in Valinder, et aliis quam pluribus fidedignis. Datum in crastino ascensionis domini, anno eiusdem м.�?�?�?. quintodecimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 891, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/9da9da89-7c83-470a-ae6e-e7e2d6a03855/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success