Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 776, S. 714
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 776, S. 714


Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 776, S. 714
Nos . . commendator et fratres Theutonice domus in Con- fluentia. Universis presentibus et posteris presentes litteras in- specturis vel audituris notum esse cupimus et tenore presencium publice protestamur recognoscimus et fatemur quod nos quin- tam partem quam pro indiviso habemus in domo et attinentiis domus quam inhabitat Mechtildis vidua Confluen. relicta Alberti bone memorie quondam oppidani Confluen. dicta de Birlebag, contigua domui ecclesie beati Florini in Confluen., que fuit olim Payni quondam eiusdem ecclesie canonici, concessimus et concedimus eidem Mechtildi suisque liberis et heredibus iure hereditario possidendam imperpetuum et habendam, pro censu annuo sex solidorum usualis monete in festo beati Martini hye- malis nobis singulis annis imperpetuum persolvendo; receptis tamen prius ab ipsa M. in pecunia numerata tradita nobis et assignata duabus marcis monete predicte nomine cuiusdam iuris quod vorhure vulgariter appellatur; renunciantes exceptioni pecunie non numerate non tradite non solute; et eidem M. promisimus et promittimus per presentes, si plures partes pre- dicte domus ad nos vel ad domum nostram venire vel devolvi contingat tempore procedente, quod quamlibet partem quintam dicte domus sibi vel suis liberis aut heredibus si eam non esse contingat, pro simili censu annuo nobis in predicto termino im- perpetuum persolvendo concedere debeamus iure hereditario possedendam; datis tamen prius et solutis nobis pro qualibet quinta parte domus predicte duabus marcis predicte mouete nomine iuris quod vulgo vurhure vocatur. Ego vero Meythildis
249
predicta premissa omnia et singula sic esse protestor et vera. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentis in- strumenti fecimus conscribi duo paria unius et eiusdem tenoris et sigillari sigillis nostri predicti.. commendatoris et communis scabinorum oppidi Gonfluen., utrique videlicet parti unum. Et nos . . scabini predicti recognoscimus quod ad petitionem pre- dictarum partium sigillum nostrum commune appendi fecimus isti scripto. Actum et datum auno domini m.cc. octuagesimo secundo, feria secunda post dominicam Quasimodo. :. Presentibus magistro Gisone cantore sancti Florini; magi- stro Ricolfo.; Rutgero, Godefrido et Godefrido fratribus dicte domus Theutonice; Sifrido Spedil seniore, Ludowico de Fos- sato, scabinis Confluen.; Elia de Leye oppid. Confluen., et aliis quam pluribus fidedignis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 776, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/9f02c4c8-1d8f-42ce-8649-4f1d3962716f/charter>, accessed 2025-03-17+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success