Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 550, S. 520
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 550, S. 520
Honorius episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis Her- manno magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonico- rum lerosolimitan. salutem et apostolicam benedictionem. Vestra religio, cuius bonus odor longe lateque diffunditur, specialem
55
apostolice sedis favorem et graicam promeretur. Cum igitur or- dinem fratrum Hospitalis Ierosolimitan. circa pauperes et infir- mos, fratrum vero milicie Templi circa clericos et milites ac fratree in domo vestra provide institutum laudabiliter observe- tis, nos volentes ut sitis pares in assecucione apostolici bene- ficii, qnibus in operacione virtutum pio studetis proposito ade- quari, omnes libertates, immunitates ac indulgencias venerandis domibus predictorum Hospitalis et Templi ab apostolica sede concessas domui vestre concedimus; et ut eis utamini libere sicut illi, vobis auctoritate presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum etc. Datum Lateranr, v. idus ianuarii, ponti- ficatus nostri anno quinto
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 550, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/9f71a75e-6ccf-4b06-a0b0-21d384ed8460/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success