Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 140, S. 158
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 140, S. 158
139
Otto dei gratia comes palatinus Rheni, dux Bawarie. Uni- versis iudicibus suis vel procuratoribus seu cuiuscunque officii homine censeantur in Vurstenberch et Bacheracum tam pre- sentibus quam futuris huius pagine inspectoribus gratiam suam et omne bonum. Sicut aque fluviales cottidie labuntur donec inveniant obstaculum, sic humana negotia dilabuntur, ni scripti testimonio coartentur. Noverit igitur vestra indefessa fidelitas, quod nos ob favorabilem amicitiam dilecti nobis fratris Alberti de Potenlouben et aliorum fratrum domus Theotonice precibus inclinati, fideliter et benigne annuendo concessimus, ut ipsorum bona, si qua fuerint in flumine Rheni descendentia vel sursum vergentia in nostre iurisdictionis termino, que vel frater ordinis, si forte cum eisdem ierit sub debito obedientie, vel nuncius ipsorum fratrum, qualiscunque fuerit, de prediis eorum prove- nisse probaverit, libere et sine omni requisicione thelonei de- ducantur; nolentes ut a quoquam vestrum debeant impediri. In huius itaque nostre concessionis testimonium presentem litteram conscribi fecimus, sigilli nostri munimine roboratam. Datum apud Augustam, anno domini m.cc. quinquagesimo primo, none indictionis.
143, Ulrich von Minzenberg entsagt zu gunsten des deutschor- denshauses zu Marburg seinen anspriichen auf giiter zu Kirchain. Minzenberg, 1252 iuli 21.
Ulricus de Minzinberg. Ad universorum noticiam presenti pagina cupimus pervenire quod nos et uxor nostra Helewigis de consilio amicorum nostrorum renunciavimus omni actioni quam habuimus pro bonis in Kirrhayn contra fratres domus Theutonicorum in Marthburg, ad preces domine nostre Sophie ducisse Brabancie et ex eo quod experti sumus ius nostrum in his bonis minus validum fuisse et propter deum. Ad huius rei memoriam presentem scedulam sigillo nostro fecimus commu- niri. DatumMinzinberg, anno domini m.cc.lii., in vigilia sancte Marie Magdalene.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/a175c776-e3c2-4fe5-8d79-8e26069d48cb/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success