Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 723, S. 664
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 723, S. 664
Uuiversis presentem litteram inspecturis. Nos Iohannes filius Symonis militis de Entherinc cupimus esse notum, quod nos vineam sitam iuxta Confluentiam, trans Renum, inter Paffen dorf et Mulne, que solvit quinque solidos censuum annuatim, quos census a nobis tenebat in feudo Arnoldus de Kain et noster homo extitit de eisdem, religiosis viris.. commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluentia allodialem et libe- ram tradimus, qui eandem vineam pro suis sibi denariis legitime comparaverunt; tali interposita conditione quod dictus A. alia bona sua allodialia, sita in superiori Engers, videlicet partem vinee et quatuor iugera terre arabilis, nobis loco dicte vinee assignavit, et eadem bona a nobis recepit in feudo, sicut a nobis tenebat vineam memoratam. In cuius rei testimonium presentem litteram predictis fratribus ad petitionem sepedicti A., quia sigillo proprio caremus, sigilli nobilis viri domini Go- defridi dicti Kolve de Arwilre tradidimus munimine roboratam. Datum anno domini m.cclxx. tertio, in vigilia beati Iohannis baptiste.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 723, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/a4e35927-ccd2-4918-8a0e-637f70cdfaab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success