Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 521, S. 487
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 521, S. 487


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 521, S. 487
Fridericus secundus divina favente clemencia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie. Ex affluencia regie libe- ralitatis universarum ecclesiarum utilitatibus atque promocionibus omnimodis intendentes, ad eorum amplius atque specialius lo- corum provectum et sublimacionem serenitatis nostre animum
22
acclinare proposuimus, que non solummodo ad certa crucis Christi obsequia sunt addicta, verum eciam ad sustentacionem pauperum disposita esse dinoscuntur. Hinc est quod nos pre- sencium certitudine ad noticiam tam presentis evi quam future posteritatis volumus pervenire, quod nos, attendentes honesta- tem et laudabilem conversationem milicie et fratrum domus Teutonicorum, procurare cupientes eiusdem domus necessitati, de pura conscientia atque de mera munificentia nostra ad hono- rem dei omnipotentis, a quo cuncta bona recognoscimus, et ob reverentiam pie matris eius, perpetue virginis Marie, donamus et tradimus atque largimur memorate domui milicie et fratrum Teutonicorum capellam castri in Nuremberch, quam nunc ex donatione nostra tenet et possidet Chunradus clericus noster cognomine Ep . . us. Eo tamen modo fecimus predicte domui hanc donationem, quod post obitum prefati Cunradi, clerici et capellani eiusdem capelle, sepedicta domus Teutonicorum habeat et teneat capellam ipsam tam in ecclesiasticis quam in tempo- ralibus ad suos et domus sue usus ex nostra regia donacione et confirmacione, super quo hoc scriptum ipsi domui fieri ius- simus, sigillo maiestatis nostre communitum.
Huius rei testes sunt: Chunradus, Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius. Hermannus, marcravius de Baden. Comes Gerardus de Dietz. Eberhardus de Eberstein. Albertus Rindesmule. Philippus de Bonlandia. Marquardus de Wagowe, et alii quam plures.
Datum Hageuowie, anno domini m.cc.xv., tertio' kal. febr., indictionis quarte.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 521, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/ab904435-5519-4938-92a0-1b50068e24d3/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success