Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 205, S. 204
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 205, S. 204
Iohannes dei gracia abbas ecclesie de Seyne, Premonstra- tensis ordinis, Trevirensis dyoc., omnibus presentes litteras in- specturis fidem subsequentibus adhibere. Que geruntur in tem- pore, ne simul cum lapsu temporis elabantur, poni debent in lingua testium, et scripturarum memoria perhennari. Noverint igitur universi, quod cum Gillo de Misenheim miles quandam particulam vinee hereditariam sitam super ripam Moselle in Metherich, de cuius vinee cremento nobis et ecclesie nostre dedit decimam, cum nostra bona voluntate fuit et consensu, quod eandem vineam fratribus domus Theutonice sancte Marie in Confluentia pro altera vinee particula commutavit, ea vide- licet condicione, ut iidem fratres domus Theutonice dictam vi- neam pro libero allodio possideant, nec nobis nec alicui aut decimam aut ius aliquod inde solvant, et nos de illa vinea quam iam dicti fratres predicto Gilloni milite reddiderunt, nostram decimam colligemus; renunciamus simpliciter et precise omni iuri quod habuimus hucusque in vinea memorata vel etiam actioni que nobis aut successoribus nostris ratione sui posset competere erga fratres. Actum presentibus Emelrico celerario, Alberto magistro bospitum, monachis de ecclesia dicta sancte Marienstat, Theoderico sculteto de Methrich, Gobelino dicto Heinburgo de Girsenachen, Godardo et ceteris quampluribus fide dignis. In cuius rei testimonium et robur presens scriptum sigilli nostri fecimus munimine communiri. Datum anno domini M.cc.LxVii., in vigilia beati Bartholomei apostoli.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 205, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/ad3ccc49-2848-46f5-a662-1df32ca9ea1c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success