Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 804, S. 736
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 804, S. 736


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 804, S. 736
In nomine domini, amen. Universis presens scriptum visu- ris et audituris. Iohannes de Elze et Elyzabeth eius uxor. No tum esse volumus et tenore presencium protestamur quod nos pensata utilitate nostra unita manu vendidimus et vendimus tra
271
didimus et tradimus iure proprio viris religiosis .. commenda- tori et fratribus domus Theutonice in Confluentia pro se emen- tibus et recipientibus vineam nostram, bonum iuger continen- tem, sitam in pertinenciis ville de Wise in floro sive loco qui dicitur Indenhamme apud vineam fratris nostri Petri de Elze militis, pro summa quadam denariorum legalium in Confluentia dativorum, quam summam sive pretium nos confitemur et con- tenti sumus ab ipsis emptoribus nos habuisse et recepisse ct nobis integre datam solutam et numeratam esse. Exceptioni pretii et pecunie nobis non numerate non tradite non solute renunciantes omnino. Renunciantes etiam beneficio novarum constitutionum, epistole divi Adriani, exceptioni doli et fori, actione in factum, condictioni sine causa et omni alii auxilio iuris vel facti quod posset obici vel opponi contra presens in- strumentum vel factum. Dicta vero vinea sic vendita et legitime comparata, hos eandem vineam ab ipsis emptoribus nobis eam locantibus seu concedentibus recepimus et recipimus iure here- ditario per presentes habendam possidendam pariter et tenen- dam pro annuo censu, videlicet pro decem et octo solid. dictc monete dictis . . commendatori et fratribus in crastino circum- cisionis domini annis singulis in domo ipsorum in Confluentia a nobis seu nostris heredibus presentandis sine protractione pa- riter et assignandis. Nos vero . . commendator et fratres pre- dicti dictam concessionem et premissa omnia et singula sic esse protestamur et vera. In cuius rei testimonium et perpetuam fir- mitatem nos coniuges et nos emptores predicti sigillum scabi- norum Confluen., quod ad preces nostras presentibus est appen- sum, huic apponi rogavimus instrumento. Et nos.. scabini sigillum nostrum commune ad peticionem dictorum coniugum et emptorum et in testimonium omnium premissorum appendi fecimus huic scripto. Actum et datum anno domini m.cc. octua- gesimo septimo, in mense Aug.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 804, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/b0544a95-9bea-4b1b-8971-b5278d107e07/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success