Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 183, S. 187
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 183, S. 187
Universis presentes litteras visuris Cono miles de Bacheym, scultetus opidi Monasteriensis in Meynwelt, salutem et sub- scriptam cogooscere veritatem. Notum esse vokimus, quod no» de conseusu uxoris nostre bona nostra, in territorio ville de Kalte sita vel iacentia, que a nobili viro domino Brunone de
168
Brunsberg in feodo tenuimus, viris religiosis commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluentia pro lxvii. marchis Colon. vendidimus; quam pecuniam integraliter a dictis com- mendatore et fratribus nos accepisse et in nostram utilitatem convertisse manifeste profitemur. Ad maiorem virorum predic- torum commendatoris et fratrum securitatem nos et uxor nostra coram predicti opidi iuratis predicta bona ad opus eorundem commendatoris et fratrum nomine nostro et omnium heredum nostrorum guerpimus et effestucamus, omnia et singula facien- tes ac facere affectantes, que in talibus secundum territorii mo- rem et predicti opidi consuetudinem fieri consueverunt. In cuius rei testimonium presentem litteram eisdem sigilli nostri munimine contulimus roboratam. Nos vero ecclesie predicti opidi decanus et capitulum ad petitionem dicti domini Cononis sculteti sigillum nostri capituli huic littere in firmitatem et per- petuum robur apposuimus. Datum et actum in predicto opido.
Presentibus Henrico deKante; Willelmo Heynburge; Rei- maro Bope; Henrico filio Lufridi, iuratis. Giselberto de Castro, Rudolfo de Lise, et aliis quam pluribus.
Anno domini m.cc.l.viiii., in crastino beate Katerine vir- ginis et martiris.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 183, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b446ca34-5d08-45cf-a52e-0ddfb42e8097/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success