Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 109, S. 134

In nomine domini, amen. Ego Lukardis matrona dicta de Waltmanshusen. Omnibus presens scriptum inspecturis signi- fico, quod curiam meam cum edificiis in Boppardia, quam pro xxx. et ii. marcis et fertone comparavi, et quam quandoque de consilio prudentum virorum domui Theutonice et fratribus in ea deo famulantibus contuli, et tamen meum perpetuum in dicta curia reservavi, libere et absolute in manus dictorum domino- rum modo resignavi. Ut igitur factum menm firmum maneat et inconcussum, presentem paginam conscribi iussi et mariti mei felicis memorie sigillo et venerabilium dominorum Cunonis decani et Robini scolastici Limpurgensium sigillis roborari. Testes sunt: Heinricus de Winkelseze. Heinricus filius Harlibi. Ricolfus de Colonia, scabini Limpurgenses, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domtni m.cc.xl.ii. , in die ascensionis do- mini et festo sancti Maximini.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 109, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b52a35fb-b6e5-4470-a4df-49c0b4814726/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success