Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 887, S. 814
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 887, S. 814



Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 887, S. 814
Universis etc. Nos Iohannes dictus Nyvelunc et Ymela con
, 349
iuges, de Valinder, notum esse volumus etc. quod vendimus etc. in hiis scriptis de consensu Benigne et Richwini ac nostro- rum heredum universorum viris honestis et discretis commen- datori et fratribus domus Theutonice in Conlluencia omnia no- stra bona sita in Malinder, scilicet vineas domum aream ortos cum suis attinenciis, in quibuscumque rebus ibidem consistant, pro viginti duabus marcis bonorum denariorum, videlicet tribus hallensibus pro denario quolibet computatis, nobis ab ipsis tra- ditis numeratis et integraliter persolutis; exceptioni non tradite non solute renunciantes omnino; promittentes eisdem stipulan- tibus debitam facere warandiam ut moris, et dictam vendicio- nem ratam habere et gratam pro nobis et nostris heredibus universis et firmam tenere et non contrafacere vel venire in iudicio vel extra quoquo modo per nos alium vel alios aliqua racione arte ingenio seu causa. Preterea cum habeamus pueros infra annos discretionis existentes, constituimus in hiis scriptis eisdem commendatori et fratribus suscipientes certos et ydoneos fideiussores, videlicet Thilmannum dictum Rupach, Lutzonem, Iohannem sartorem vestium de Valinder, et Petrum dictum Gyse de Urvare, quemlibet ipsorum insolidum, ita quod dicti pueri nostri eandem vendicionem, cum ad annos discretionis pervenerint, efficiamus et procurabimus, ratam et gratam ha- bebunt; adiecto tamen quod si dicti pueri nostri dictam ven- dicionem tunc non ratificarent, quod absit, extunc dicti fide- iussores moniti ex parte dictorum emptorum intrabunt hospi- cium honestum eis ex parte dictorum demonstrandum ad come- stus seu prisionem faciendam donec dicti pueri nostri dictam vendicionem ratam habuerint et gratam; hoc eciam adiecto quod si dicti fideiussores seu alter eorum medio tempore mo- rerentur, quod absit, extunc eisdem stipulantibus eque bonos seu bonum, alios vel alium constituimus fideiussores vel fide- iussorem. Huius vendicionis seu facti testes sunt Henricus de Malinder, Hermannus dictus Minte, Thilmannus maritus Win- trudis, Thilmannus gener Katherine, Fridericus filius Benigne et quam plures fide digni. In cuius rei testimonium sigillum honestorum virorum Henrici de Nestebach, Conradi dicti de Engirs, Thilmanni dicti Rupach fideiussoris predicti, Rulemanni dicti Szelart, Iohannis dicti Rue, Heinrici dicti Crach et Io- hannis dicti Nimbrecht, scabinorum ville de Valinder, apponi rogavimus nos Iohannes et Ymela coniuges et fideiussores pre
350
dicti isti scripto. Et nos scabini predicti recognoscimus sigil- lum nostrum ad preces dictorum Iohannis et Ymele coniugum, Thilmanni dicti Rupach scabini et socii nostri predicti, Lutzo- nis, Iohannis sartoris et Petri dicti Gyse, presentibus appen- disse in testimonium premissorum. Datum sabbato proximo ante festum beate Katherine virginis et martyris, anno domini millesimo trecentesimo quartodecimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 887, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/b8943667-df5b-4a5b-95d1-97dac72f0695/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success