Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 774, S. 711
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 774, S. 711
Henricus dei gratia Trevirorum archiepiscopus. Universis presentes litteras inspecturis notum esse volumus quod cum olim religiosi viri . . commendator et fratres domus Theutonice in Coufluentia nobis humiliter supplicassent ut cum per strepi- tum et clamores cottidie transeuntium per viam, que dividit capellam domus ipsorum ab hospitali eiusdem, ex una parte divinum officium in capella et ex alia parte pauperum et infir- morum in eodem hospitali decumbentium commodum turbare- tur, eis super hoc dignaremur paterna sollicitudine providere; nos super hoc una cum . . sculteto militibus et scabinis ac uni- versitate opidi Confluen. diligenti deliberatione prehabita de ipsorum consilio et assensu, dictis. . commendatori et fratribus duximus concedendum et per nostras patentes litteras eis licen- ciam dedimus specialem, dictam viam apud eorum hospitale et capellam per portam, ad eorum tantum usus claudendam et aperiendam, perpetuo obstruendi. In cuius vie restaurum de nostro consilio et mandato viam aliam in loco magis congruo construxerunt et perpetuo deformatam reficient quociens necesse fuerit suis laboribus et expensis cum firmo murali per quod ipsum opidum firmitatis augmentum recipit et munimen. Verum cum . . decanus et capitulum ecclesie sancti Castoris in Confiuen. conquerantur, per dictam nostram licenciam et clausuram vie predicte sibi preiudicium generari, nos intendentes eorum quieti
246
providere et occurrere laboribus et expensis, committimus di- lectis nobis. . Boemundo archidiacono ecclesie Trevir. et Wer- nero preposito dicte ecclesie sancti Castoris ac fratri Anselmo de Witzellenbach dicte domus, ut i psi indagatis dicti negotii circumstantiis per viam iuris de plano, seu paris et concordie questionem predictam, et super porta de novo constructa a pre- dictis . . decano et capitulo per quam dictis . . commendatori et fratribus contra predictam nostram licencian» et indultum per dictam viam publicam introitus et exitus est preclusus, termi nent et decidant infra unum mensem quam primum dicti . . ar chidiáconos .. prepositus et Anselmus simul Coufluentiam con- venire contingit. Quorum decisionem faciemus per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Et ut compositio procedat facilius, volumus quod dicti . . decanus et capitulum medio tempore ad preces nostras removeant seu removeri faciant por- tam ex parte eorundem positam in via predicta, statuis in qui- bus dicta porta volvitur et clauditur in suo loco remanentibus, sub ea tamen condicione et pacto ut si per eosdem . . archi- diaconum . . prepositum et Anselmum infra predictum mensem ut predictum est dictum negocium non fuerit terminatum iidem .. decanos et capitulum dictam portam reponere possint si ve- lint, eo motu quo ipsam de novo ibidem antea posuerunt ita quod per ipsius porte remocionem seu reposicionem dictis . . decano et capitulo, а�? . . commendatori et fratribus in iure suo non accedat aliquid nec decedat. In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo fecimus communiri. Actum et datum anno domini m.cclxxx primo, in die beati dementis pape et martiris.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 774, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b94976de-0f12-48a9-a4f1-f65ccfcebb1e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success