Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 278, S. 269
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 278, S. 269


Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 278, S. 269
In nomine domini, amen. Universis presens scriptum visu- ris et audituris imperpetuum. Nos Iohannes et Herburgis uxor eius oppidani Confluen. recognoscimus et publice protestamur et universitatem vestram scire volumus quod nos manu unita, quod vulgares appellant bid gesammidir hant, donavimus dona- tione inter vivos pure simpliciter et irrevocabiliter propter deum et in hiis scriptis eciam donamus pure simpliciter et irrevoca- biter donatione inter vivos viris religiosis.. commendatori et fratribus domus Teutonice pro remedio animarum nostrarum recipientibus pro se et successoribus suis iure proprio imperpe- tuum post mortem nostram vineam nostram sitam in Leye, que quondam fuit.. abbatisse et conventus sanctimonialium in Vul- - firsberch ordinis sancti Augustini Trev. dioc., ad habendum et tenendum fruendum possidendum et quodcunque ipsis et ipso- rum successoribus deinceps placuerit perpetuo faciendum, cum omni iure et actione usu seu requisitione quibus nos predictam vineam hucusque dinoscimur possedisse. Cuius vinee tales di- cuntur esse confines: ab uno latere possident monachi de Him- minrode, ab alio latere heredes domini Petri dicti de Bleide quondam militis, et in tercio latere tendit super semitam unam. Quas res donatas eisdem.. commendatori et fratribus per sol- lempnem stipulationem promittimus ipsis et ipsorum succes
250
soribus ab omni nomine et universitate legitime defendere, auctorizare et disbragare, et ipsis super eisdem rebus donatis vel ipsarum aliqua parte litem vel controversiam ullo tempore non inferre per nos vel per alium vel alios ne�? inferenti con sentire' sed predictam donationem et omnia et singula super- scripta et infrascripta promittimus per sollempnem stipulationem ratam et iirmam habere tenere et non contra facere vel venire per nos vel per alium vel alios aliqua ratione ingenio sive causa. Renunciantes pariter privilegio fori exception! doli actione in factum condictioni sine causa et omni alii auxilio iuris et facti quod possit obici vel opponi contra presens instrumentum et factum et quod nobis possit contra predicta prodesse et dictis . . commendatori et fratribus et ipsorum successoribus obesse contra aliquid predictorum. Est tamen adiectum ut si quod deus avertat nos Iohannem et Herburgim predictos ad tantam con tingent devenire paupertatem et inopiam quod sustentationem habere non possemus, possimus et debemus predictam vineam irrequisitis vel invitis .. commendatore et fratribus sepedictis obligare vendere et alienare pro nostre libito voluntatis et sic erit recita donatio memorata. In cuius rei testimonium et cer- titudinem pleniorem tradidimus et tradimus presentem litteram sepedictis.. commendatori et fratribus sigillo communis oppidi Confluen. quod ad preces ipsorum et nostras presentibus est appensum firmiter communitam. Et nos.. scultetus milites scabini consilium а�? universitas Confluentina recognoscimus, nos ad peticionem partium predictarum recipiendum videlicet et douantium sigillum communis oppidi nostri presentibus appen- disse. Ratum et datum Confluen., in vigilia ascensionis domini, in domo fratrum predictorum, anno domini millesimo ducente simo octuagesimo secundo. Presentibus domino Sifrido seniore et domino Conrado scabinis Confluensibus, et quam pluribus aliis fide dignis ad hoc vocatis pro testimonio specialiter et rogatis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 278, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/ba7beda6-1285-4978-8f1d-111a63371b8e/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success