Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 594, S. 570
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 594, S. 570
105
hauses und eines hofes an den deutschen orden durch Lu- kardis von Waltmanshausen. Boppard, 1236 mai.
, .Fridericus dei gracia Romanorum imperator, semper augu- stus, Ihrlm. et Sycilie rex. Per presens scriptum patere volumus universis imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod frater Hermannus venerabilis magister domus Teutonicorum sancte Marie in Ihrlm. et fratres eius, fideles nostri, supplica- verunt nostre celsitudini proponendo, quatinus quia Lutgardis de Waltmannenshusen vidua contulerat sibi et domui sue apud Bopardiam quandam domum suam cum curte, quam de bonis suis mobilibus emerat, secundum quod per obtentam generalem in Bopardie curia sententiam res de bonis mobilibus conquisitas licite cui vellet conferre poterat et legare, collationem ipsius, dictis magistro et fratribus factam, ratam habere et de nostra sibi confirmare gratia dignaremur. Nos autem iustis eorum supplicationibus favorabiliter annuentes, collationem eiusdem domus cum curte, sicut iuste per eandem Lutgardam facta est, ratam habemus, et de innata nostri culminis gratia eisdem ma- gistro et fratribus confirmamus, presentis scripti mandantes edicto, quatinus nullus advocatus, scultetus nullave persona, alta vel humilis, ecclesiastica aut mundana, predictos magistrum et fratres contra presentis ratihabitionis et confirmationis nostre paginam temere impetere vel molestare presumat. Quod qui presumpserit, indignationem nostram se noverit incursurum. Ad cuius rei futuram memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri et sygillo nostro iussimus communiri. Anno mense indictione subscriptis.
testes sunt dilecti principes nostri: Th. venera- bilis Trevir. archiepiscopus. H. lantgravius Thuringie et comes palatinus Saxonie. Frithericus comes de Zolre. Comes Theo- dericus, et alii quam plures qui interfuerunt.
Data Bopardie, anno dominice incarnatiouis millesimo du- centesimo tricesimo sexto, mense madii, none indictionis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 594, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/bb3f1250-688b-47de-8080-52458c03d69c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success