Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 361, S. 342
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 361, S. 342
Nos . . milites . . scabini а�? commune opidi Confluen. pre sentes litteras visuris et audituris notum esse cupimus et tenore presenciura publice profitemur quod tenemur et obligati sumos
323
vice et nomine communis nostri predicti viris religiosis . . com- mendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia in du- centis marcis, duodecim solid is pro marca et tribus turonensi- bus nigris pro denario computatis, nobis vice et nomine eius- dem communis ab ipsis . . religiosis mutuatis numeratis et tra- ditis in veritate integraliter et ad plenum quas in necessariam causam commodum et utilitatem scilicet solutionem debitorum communis nostri predicti convertimus ac recognoscimus con vertisse; exceptioni non numerate pecunie non mutuo recepte et in utilitatem communis nostri non converse renunciantes omnino. Quam summam pecunie prefatis . . religiosis legitime stipulantibus vel eorum successoribus restituere et solvere pro- misimus et in hiis scriptis promittimus vice et nomine dicti com munis et de bonis eiusdem communis in festo nativitatis domini quod erit a festo nativitatis eiusdem nunc proximo ad annum. Et ut prefatis . . religiosis super solutione ipsius pecunie dicto termino facienda magis cautum existat, ipsis . . religiosis sub scriptos vice et nomine ipsius communis statuimus fideiussores videlicet Goblinum de Pessyl militem, Waltherum de Kessilin- heim, Sifridum iuniorem, Rycholphum, Godebertum, scabinos, Henricum dictum Eckesteyn, Goblinum de Nassowe calcificem, Henricum dictum Mynnen, Iohannem de Metricho et Cristia- num carnificem, opidanos Confluenses, qui se de mandato no- stro omnium et singulorum generali et speciali vice et nomine dicti communis et pro ipso dictis . . religiosis legitime stipu lantibus fide prestita promiserunt quod si eisdem religiosis de prefata pecunie summa in dicto termino non fuerit per nos ple- narie satisfactum, ipsi fideiussores moniti extunc ex parte dic- torum religiosorum intrabunt in unum honestum hospicium in opido Confluensi ipsis a dictis religiosis demonstrandum ad co- mestus more bonorum fideiussorum inde non recessuri donec ipsis religiosis de dictis ducentis marcis fuerit plenarie et inte gre satisfactum. In quorum omnium testimonium et roboris firmitatem prefatis religiosis presentes Htteras sigillo nostri com munis tradidimus et tradimus communitas. Et nos fideiussores predicti premissa vera esse recognoscentes et nos sicut dictum est apud prefatos religiosos obligasse sigillo dicti communis quod eciam ad preces nostras presentibus est appensum utimur in hac parte. Datum feria quinta post exaltationem sancte crucis, anuo domini и. trecentesimo tercio.
21 *
324
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 361, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/bc14b699-d906-4aac-b627-b18d80135928/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success