Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 177, S. 183
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 177, S. 183
Florentius comes Hollandie universis presentes litteras in- specturis vel audituris salutem. Noverit universitas vestra quod nos commendatori et fratribus domus Teutonice Traiectensis ius patronatus ecclesie de Leyden, salvo per omnia iure quod op- pidanis nostris dicte ville competit seu competere debeat in ea- dem quibus per hoc nolumus preiudicium generari, liberaliter duximus conferendum, ita quod dictus commendator et fratres ob remedium et salutem animarum carissimi patris nostri do- mini Wilhelmi quondam regis Romanorum necnon aliorum pre- decessorum nostrorum dictam ecclesiam de Leyden, magistro Gerardo nunc rectore cedente vel decedente, per duos presby- teros idoneos sui ordinis... vel secularium habitus iuxta privi
11 *
164
legium oppide de Leyden in perpetuum faciant observari. Ad- dentes quod sepedicti commendator et fratres in dicta parochia vel ecclesia nulla bona sive predia in nostrum vel oppidanorum preiudicium comparare valeant nisi prius de nostra seu succes- sorum nostrorum processerit voluntate. Super quo iidem fratres suas nobis patentes litteras exhibebunt. Datum anno domini M.cc.Lvm., feria sexta ante divisionem apostolorum.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 177, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/c364ce8e-2e8b-43b5-867c-029db8a0dba1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success