Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 252, S. 244
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 252, S. 244
Noverint universi presens publicum instrumentum inspec- turi quod nos frater Thomas de ordine Predicatorum dei gratia patriarche Ierosolimitanus а�? Acconensis ecclesie minister hu milie apostolice sedis legatus vidimus legimus et de verbo ad verbum diligenter inspeximus quasdam litteras domini pape Innocentii iiii. sanas et integras etc. quarum tenor per omnia talis est.
Innocentius etc. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis etc. Cum a religiosorum virorum pressuris et molestiis illi quorum pedes veloces sunt ad ma lum severitate debeant ecclesiastica cohiberi et inferiorum culpe merito ad prelatos desides referantur quia facientis culpam ha bet qui quod potest corrigere negligit emendare, miramur sicut possumus de ratione mirari, quod sicut dilectis filiis fra tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitanorum significantibus accepimus, parrochianos vestros de quibus apud vos querelam deponunt non compellitis ad iustitiam exhiben- dam; si vero aliquos excommunicationi interdum vel interdicto supponitis, sententiam vestram remittitis, fratribus inconsultis et satisfactione congrua pretermissa. Quia igitur sustinere no- lumus incorrectum quod in vestrum et subiectorum vestrorum periculum attemptatur, universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus cum a iamdictis fratribus acceperitis de vestris parrochianis querelam, eos ad adhiben- dam iusticiam omni gratia et timore postposito contradictione et appellatione remota ecclesiastica districtione cogatis; atten- tius provisuri ne sententiam quam tuleritis fratribus ignoran- tibus absque satisfactione congrua relaxetis; scituri a vobis
225
dampna ipsorum districtius requirenda, si preceptum nostrum neglexeritis quod non credimus adimplere. Datum Lateran., x. kal. maii, pontificatus nostri anno primo.
Quas quidem litteras transscribi et publicari fecimus per Iohannem clericum Accon. notarium publicum ad instanciam et preces religiosi viri fratris Johannis magni preceptoris domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitan. In cuius rei testimonium presenti instrumento sigillum nostrum duximus apponendum.
Ego Iohannes clericus Accon. assisius ecclesie sancte crucis Accon. sacrosancte Romane ecclesie auctoritate notarius publicus predictas litteras vidi et diligenter inspexi et eas de mandato domini patriarche predicti transcripsi et in hanc publicam for- mam redegi nichil addito vel mutato quod sententiam mutet. Quod mandatum fecit michi prefatus dominus patriarche in domo episcopali Accon. Anno domini m.cc.lxxvii., indictione v., die penultima mensis augusti. Presentibus fratre Simone de ordine Predicatorum socio domini patriarche, Bartholomeo ca merario, testibus ad hoc specialiter vocatis et rogatis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 252, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/c52af6c1-7a14-4461-9853-64ba65dab393/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success