Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 2, S. 22
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 2, S. 22



Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 2, S. 22
In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus sextus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augu- stus et rex Sicilie. Ad eterni regni meritum et temporalis imperii incrementUm apud regem regum nobis proficere non ambigimus, si ecclesiis dei et locis religiosis piam munificentie nostre gra- tiam benigne impendentes, pacem plenam et tranquillam stude- mus providere; eisque nostris beneficiis suas relevando necessi- tates, modis quibus possumus incrementa non dubitamus imper- tiri. Qua sane inducti ratione notum facimus universis imperii nostri et regni Sicilie fidelibus presentibus et futuris, quod cum dilecti nobis fratres hospitalis Theutonicorum apud Hierusalem, constructi in honorem beate Marie virginis, supplicarunt nobis, ut concederemus ecclesie sancte Marie et hospitali ipsorum mo- nasterium sancte trinitatis de Panormo, quod Matheus quondam dictus cancellarius construxit: nos de gratia et liberalitate nostra monasterium idem ipsis una cum regina consorte nostra caris
3
sima Gonstantia, illustri Romanorum imperatrice angusta et re-
gina Sicilie, concessimus et perpetuo donavimus; et viridarium, in quo ipsum monasterium constructum est, cum aqua, que Gribel dicitur, ad unam palmam in ipso viridario irrigandam, sicut tempore predicti cancellarii consuevit irrigari; necnon pos- sessiones omnes et tenimenta, que ex devotione eiusdem can- cellarii et filiorum eius ipsum monasterium inpresentiarum pos- sidet vel inantea undecumque iuste poterit adipisci, auctoritate presentis privilegii confirmamus et favore imperiali communimus. Concedentes de innata nobis benignitate et firmiter sancientes, ut de omnibus, que ipsi fratres miserint per portas civitatis Panormi ad opus eiusdem monasterii, videlicet de frumento, hordeo, leguminibus, vino, oleo, racemis, carnibus aliisque victui necessariis, et de lignis ad comburendum, et lignaminibus pro domibus ipsius monasterii reparandis; de pannis etiam pro fratribus et hominibus eiusdem monasterii, et omnibus aliis ad usum ipsius necessariis, sive per terram sive per mare adducti fuerint, in introitu portarum civitatis Panormi nullum ius tri- buant, et ea omnia in perpetuum per portas ipsas libere et absque ulla datione mittant. Fructus quoque viridariorum ipsius monasterii libere omni tempore et absque ulla datione in civi- tate Panormi vendant. Concedimus etiam, ut liceat eis de cetero in molendinis nostris unam salmam frumenti ad opus ipsius mo- nasterii molere singulis diebus libere et sine aliqua datione. Si vero aliquis de hominibus aut servientibus ipsius monasterii fue- rit de aliquo appellatus, non cogatur respondere vel ad iusti- tiam stare, nisi coram magistro vel priore eiusdem monasterii; preterquam si de criminalibus fuerit appellatus, unde confessus vel convictus vitam aut membrum debeat amittere. Preterea quicumque Theutonicus unctionem vel sepulturam apud idem hospitale habere voluerit, libere ibi inungatur et sepeliatur. Hec autem omnia ipsis concedimus salvo mandato nostro et ordina- tione nostra et nostrorum heredum, districte precipientes, ut quicumque huius nostre concessionis et confirmationis paginam aliquatenus infringere presumpserit, triginta libras auri puri pro pena componat, medietatem camere nostre et reliquam passis iniuriam.
Huius rei testes sunt: Bartholomeus Panormitanus archi- episcopus. Mattheus Capuanus archiepiscopus. Gulielmus Regi- nus archiepiscopus. Carus Montis Regalis archiepiscopus. Ioan
14
4
nes Cephaludensis episcopus. Albertus prothonotarius. Theude- ricus Triaiectinus prepositus. Conradus maior in Maguntia pre- positus. Ludovicus dux Bavarie. Conradus dux Spoleti. Albertus comes de Spanheim. Marquardus senescalcus, marchio Ancone, dux Ravenne. Arnoldus de Horombere. Henricus marescalcus de Callendin. Henricus pincerna de Luc, et alii quam plures.
Signum domini Henrici sexti Romanorum imperatoris
invictissimi et regis Sicilie potentissimi. (M.) Ego Conradus Hildeshemensis episcopus et imperialis aule cancellarius, una cum domino Gualterio, Tro- iano episcopo et regni Sicilie cancellario, recognovi. Acta sunt hec anno dominice incarnationis m.c.xc.vii., indict. xv. Regnante domino Henrico sexto Romanorum [imperatore] semper gloriosissimo et rege Sicilie potentissimo, anno regni eiusdem xx.viii., imperio vero septimo et regni Sicilie tertio. Datum in civitate Panormi, xv. kal. augusti.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/c7186e41-a77c-4373-a057-b19b2b3cdb71/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success