Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 225, S. 218
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 225, S. 218
Universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum per- venerit, tam presentibus quam futuris. Nos Salentinus nobilis et dominus de Isenburg et nos Agnes, uxor eius, fidem se- quentibus adhibere. Evanescit actio temporalis quam non con firmat pagina litteralis. Noverint igitur universi presentes et posteri, quod nos simili voto parique consensu legitime vendi
199
dimus viris religiosis . . commendatori et fratribus domus Theu- tonice in Confluentia bona nostra que hactenus habuimus et possedimus in territorio ville de Malender, que Reymboldes- berg dicuntur, cum omnibus iuribus suis et attinentiis tamquam rem propriam et allodialem, pro numerata pecunia, centum videlicet et quadraginta marcarum Coloniensium, monete legalis et bone, de qua pecunia ad plenum nos esse dicimus pagatos pariter et solutos. Quam venditionem secundum morem et consuetudinem patrie, coram scabinis et iuratis de Valender, facto et dicto approbavimus, predictis videlicet bonis et quic- quid iuris habuimus vel in posterum habituri fuerimus in eis- dem, ad opus predictorum commendatoris et fratrum effestu- cantes penitus renunciavimus simpliciter et precise. Promittentes firmiter, quod neque pernos, neque per aliquam personam aliam talem venditionem ullo tempore reclamabimus vel facie- mus in posterum reclamari. In cuius rei testimonium et robur presentem litteram nobilium virorum domini Godefridi comitis Seynensis et domini Brunonis de Brunsberg, nostro et Agnetis, uxoris nostre predicte, sigillorum munimine sepedictis fratribus tradidimus roboratam.
Actum et datum anno domini m.cc.lxx. tertio, in die beate Marie Magdalene. Presentibus Rulmanno de Insula; Henrico de Wilderich de Confluentia; Philippo de Wise; Giselberto dicto Sac de Isenburg; Henrico dicto rufo de Insula, militibus. Sifrido dicto Speidel; Heidenrico dicto Schonhals; et Theode- rico fratre eius; Petro de Geislor et universis scabinis de Va- lender et aliis quam pluribus fide dignis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 225, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/c8e779a2-65a4-4e75-aa12-7e48c3917b46/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success