Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 920, S. 845
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 920, S. 845
Universis presens scriptum visuris et audituris. Nos Iohan- nes de Insula miles etHerburgis eius uxor notum esse volumus et dinoscere veritatem, quod cum nos manu communicata et unanimi consensu vendiderimus iuste vendicionis titulo pro no- bis et nostris heredibus universis Wetzeloni pistori oppid. Con- fluen. ementi pro se et suis heredibus quandam vineam nostram sitam in pertinenciis predicti oppidi Confluen. in floro qui vul- gariter Virmync nuncupatur, ab omni iure seu census solucione liberam ac a iure feodi penitus absolutam, pro certa pecunie quantitate prout in litteris vendicionis et empcionis super hoc confectis plenius continetur. Ut autem dicto emptori magis cau- tio existat, quod ipsa vinea nemini sit pro pignore obligata et quod ipsam hactenus non possederimus nec habuerimus a quo- quam iure feodali nec alio iure quocunque, promittimus in hiis scriptis predictum emptorem et eius in predicta vinea heredes ab omnibus impugnatoribus et impedimentis in dicta vinea qui- huscunque perpetuo relevare et indempnem penitus conservare. In cuius rei testimonium sigilla honestorum virorum .videlicet Henrici de Leye et Rulandi scabinorum Confluen. apponi ro- gavimus huic scripto. Quod nos scabini predicti fatemur esse verum. Actum et datum in vigilia beati Ambrosii episcopi, anno domini m.ccc. vicesimo primo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 920, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/c9b24451-926e-4ed8-9888-549eeb28d2ab/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success