Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 345, S. 328
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 345, S. 328
Universis presentes litteras visuris et audituris. Ego Hen ricus dictus Smolle de Winden cupio esse notum ac tenore prescncium publice profiteor quod cum inter viros religiosos . .
309
commendatorem et fratres domus Theutonice in Confluentia ex una parte et me Henricum predictum et heredes meos ex altera foret exorta dissensio et materia questionis super bonis dicto- rum religiosorum . . commendatoris et fratrum sitis in villa Anren et eius pertinenciis, in parochia de Winden, videlicet super vineis molendinis censibus et bonis aliis quibuscunque que bona quondam fr. Anselmus dictus de Witzillinbach eius- dem professionis dictis religiosis commendatori et fratribus re- cipientibus nomine sui ordinis et domus predicte ad habendum tenendum et perpetuo possidendum donavit tradidit et assig- navit legitime pleno iure pro remedio anime sue, pie recorda- tionis. . uxoris sue, progenitorum suorum animarumque salute, coram honorabilibus viris iudice, scabinis, communitate de Win- den et aliis quam pluribus fide dignis specialiter ad hoc vocatis in elemosinam irrevocabiliter donatione inter vivos pure et sim- pliciter propter deum adhibitis scabinorum sententiis et sollemp- nitatibus in talibus debitis et consuetis; que bona arrestavi in Winden per iudicem secularem licet dicti religiosi dicta bona possident pleno iure et iamdudum possederunt et tenuerunt pacifice et quiete et petivi ea ab eisdem religiosis tanquam verus heres, in Winden coram iudice per seutentias scabino- rum, asserens me et credens in eisdem ius habere. Super quo tamen multis altercationibus habitis et servatis placitis cum fra- tribus memoratis super iure meo investigatione prehabita dili- genti coram universitate ville de Winden, iudicibus pro tribu- nali sedentibus et auctoritates suas interponentibus et decretum requisitis a me sententiis prout in talibus est consuetum, iudi- caverunt scabini coram omnibus publice in iudicio et dixerunt, me nichil iuris habere in dictis bonis nec per successionem aliqualem hactenus habuisse sed dixerunt dicta bona iusto titulo esse commendatoris et fratrum et ipsos esse in eorum posses- sione debita corporali. Et ego Henricus Smolle predictus re- cognoscens sic, dictos religiosos commendatorem et fratrem in premissis contra iusticiam molestasse obligo me in recompen- sationem aliqualem iniustitie memorate et promitto pro me et meis heredibus fide prestita corporali prefatis religiosis legitime stipulantibus super bonis predictis litem seu controversiam in posterum non inferre per me alium vel alios nec inferenti con- sentire sed premissa omnia et singula rata et firma tenere et non contra facere vel venire ullo umquam tempore aliqua ratione
310
arte ingenio sive causa. In quorum omnium testimonium robur et perpetuam firmitatem presentem litteram conscribi feci et sigillo domini mei Rorici abbatis canonicorum regularium in Arenstein sîgillari precibus impetravi et predictis religiosis com- mendatori et fratribus tradidi communitam. Et nos Roricus permissione divina abbas in Arenstein recognoscimus omnia et singula vera esse et insinuata in Winden in nostro iudicio se- culari ipsis iudicibus pro tribunali sedentibus et auctoritates suas interponentibus et decretum et propter hoc sigillum no strum ad preces dicti Henrici Smolle et fratrum eppendi feci- mus isti scripto in robur et munimen perpetuam firmitatem ct testimonium omnium premissorum. Datum anno domini M. tre- centesimo, in die beatorum martirum Dyonisii sociorumque eius.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 345, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/cf3ae77f-e8d6-4a2f-b8f5-04cf70b3fe05/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success