Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 873, S. 802
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 873, S. 802


Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 873, S. 802
Universis etc. Nos Cono, de Gyrsenache; Heyleswynth et Lena sorores Begine; Wyllethynus Walpurgis coniuges et Theodericus Litzige coniuges cupimus esse notum quod nos pro necessitatibus nostris manu communicata accedente ad hoc vo luntate consensu omnium nostrum vendidimus etc. viris religiosis
1) Wie in der urkunde nr. 66.
337
. . commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia universa bona nostra sita in villa Chalthe et in terminis eius- dem ubicumque tam in agris pratis arboribus curtibus sive cu- riis, pro bonis ipsis non feodalibus sive infeodatis, ementibus etc. omne ius quod habemus et hactenus habuimus in bonis predictis, pro quadraginta marcis minus una, usualis monete de Monasterio in Meynevelth, nobis numeratis etc., quam etiam pecuniam in usus nostros etc. recognoscimus convertisse. Pro mittentes bona fide predictis religiosis legitime stipulantibus predictum vendicionis et empcionis contractum in omni sui parte ratum et firmum tenere etc. Renunciantes sponte pure et simpliciter exception! non numerate pecunie etc. In quorum omnium testimonium etc. presentes litteras sigillo civitatis de Monasterio in Meynevelth tam ad preces ipsorum religiosorum quam etiam Cononis, Heyleswindis et Lene sororum beginarum necnon Wyllekini, Walpurgis, Theoderici et Lytzinge coniu- gum predictorum presentibus est appensum. Actum et datum sabbato proximo post octavam epyphanie domini, anno eiusdem millesimo trecentesimo octavo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 873, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/d0d9b3e9-d52f-4ecc-b525-16ca27ea9481/charter>, accessed 2025-02-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success