Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 508, S. 475
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 508, S. 475
Innocentius episcopus, servus servorum dei.. Magistro et fratribus hospitalis Theutonicorum Acconensi. Suam nobis, di- lecti filii, fratres militie Templi querimoniam obtulerunt, quod cum in primordio institutionis ordinis sui eis fuerit ab apostolica sede concessum, ut in religionis signum milites militie Templi albis palliis uterentur ad differentiam aliorum, vos in confusio- nem ordinis supradicti nuper alba pallia portare coepistis. No- lentes igitur, ut ex hoc inter vos et ipsos emulationis seu dis- cordie materia suscitetur, presentium vobis auctoritate precipiendo mandamus, quatinus vestro contenti habitu existentes, huiusmodi alba pallia, que sicut premissum est in signum religionis con- cessa fuerunt Templariis antedictis, nullatenus deferatis. Alio- quin venerabili fratri nostro Patriarche lerosolymitano, aposto- lice sedis legato, nostris damus litteris in mandatis, ut inquisita plenius et cognita veritate id appellatione remota super hoc statuat, quod religioni pariter et saluti viderit expedire. Datum Laterani, vi. kal. septembris, pontificatus nostri anno tercio- decimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 508, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/d7b4829c-7f47-4b43-96b3-ca278053eff7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success