Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 227, S. 220
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 227, S. 220
Nos Iohannes miles de Schutbudel et Sophia uxor eius de ConCuentia, Trevirensis dyocesis, per presens scriptum notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod nos aream nostram cum domibus et aliis edificiis super edificatis, sitam in Confluentia prope vicum qui dicitur vicus sancti Georgii iuxta curtim domini Henrici militis de Bachheim, et duas vineas qua- rum altera continet tres partes seu tria quartalia iugeris et est sita in floro qui dicitur Crumbenacker iuxta vineam Werneri dicti Wokerere, altera vero continet dimidium iuger et est sita in floro qui dicitur Buil iuxta vineam lohannis filii Baldemari, de nostra unanimi ac libera voluntate vendidimus et tradidimus religiosis viris.. commendatori et fratribus domus hospitalis
201
sancte Marie Theutonicorum in Confluentia pro viginti marcis denariorum Coloniensium bonorum et legalium nobis integra- liter numeratis et solutis. Et predictas aream domos et vineas ab eisdem . . commendatore et fratribus recepimus iure heredi tario possidendas sub annua pensione viginti octo solidorum Co loniensium denariorum, minus tribus denariis, ipsis commen- datori et fratribus a nostris et a nostris successoribus quibus- übet in festo beati Martini hyemalis in perpetuum persolvenda. Solvent autem iidem commendator et fratres domino Amoldo militi dicto de Leie quatuor solidos Coloniensium denariorum, minus tribus denariis, in festo predicto beati Martini de quadam particula aree memorate pro annuo censu.
Testes specialiter ad hoc vocati et rogati sunt: Henricus dictus Schoneweder; Sifridus dictus Speidil; Walterus de Kes selheim; Nicholaus; Cunradus et Sifridus filius eius; Gilo; Albertus; Erwinus; et Henricus de Adevelt, scabini in Con fluentia, et plures alii fide digni.
In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presens scriptum sigillo civitatis Confluentine petivimus commuuiri. Da tum anno domini m.cclxx. tertio, vi. idus novembr.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 227, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/db4830a7-168d-4f31-82bb-774290ad5214/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success