Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 687, S. 637
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 687, S. 637
Universis presens scriptum visuris Henricus de Sconeberg et relicta domini Gerardi de Dollensdorf salutem et presentem cognoscere veritatem. Universitati omnium tenore presentium significamus, quod uxor Winandi Hunswin dicta Goestdu dimi- diam marcam annui census assignatam in area sita in loco apud Confluenciam, qui dicitur Lere, super quam aream Lodowicus textor domum habet edificatam, quam dictus Winandus eius maritus.. commendatori et fratribus domus Theutonicorum beate Marie in Conflueutia legitime vendidit, in nostra presentia constituta effestucavit, guerpivit et dicte venditioni a suo marito facte plenum consensum adhibuit et ratam habuit et approbavit. In cuius rei fidem presentem litteram dictis.. commendatori et fratribus sigillorum nostrorum munimine contulimus roboratam. Datum in die beati Stephani, anno domini m.cc. sexagesimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 687, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/ddaef91e-96eb-4280-89ce-58045f3af286/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success