Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 643, S. 607
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 643, S. 607
Omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis Sifridus miles dictus de Hohenecke, Wormatiensis diocesis, salutem in domino sempiternam. Que nostris geruntur temporibus ne simul processu temporis elabescant, scriptis solent et dictis testium perhennari. Nos igitur tenore presentium notum esse volumus universis tam presentibus quam fnturis, quod sano uxoris nostre domine Lukardis et Reynhardi filii nostri aliorumque heredum nostrorum omnium nec non Henrici filii fratris nostri Reynhardi et omnium eorum, quorum consensus requiri poterat et debeat, assensu et consilio pariter accedente, ad honorem omnipotentis dei et ob reverentiam gloriose virginis Marie ac in remissionem peccatorum nostrorum nec non in remedium animarum proge- nitorum, ius patronatus ecclesie parochialis de Ramstein cum ecclesiis attinentibus videlicet Wilrebach et Spechtisbach, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus cum omni iure, quo ad nos pertinebat, fratribus hospitalis domus sancte Marie Theuton. damus, et dominio, quod dominus Fridericus quondam rex Ro- manorum serenissimus progenitoribus nostris et nobis rite ac rationabiliter contulit et concessit. Hanc vero donationem faci- mus eisdem fratribus tali modo ut in domo ad Heremitam dicta,
1) Wie in der urkunde nr. 118.
142
in qua est bospitale ad pauperum inopiam sustentandam, que sita est in strata regia inter opidum Lutre et castrum Nannen- stuhl, que domus quia a nostris progenitoribus fundata noscitur et constructa, predicta bona converti volumus in obsequium Iesu Christi, ut eiusdem domus fratribus perpetuo deserviant et in- firmis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presens instrumentum nostro et abbatis de Otterburg, cisterciensium ordinis, sigillis duximus muniendum.
Testes huius rei sunt: Sifridus dictus Langenvelder; Con- radus de Rammensheym; Merboto de Breitenburnen; Rudolffus dictus Kirchgester, milites. Item Gerlauch de Ramsteyn. An- selmus de Denisberg, et alii quam plures.
Actum anno domini m.cc l.m., xv. kal. novembris.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 643, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/e2b078bf-a088-4d04-9836-cbf9fe0d3591/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success