Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 174, S. 182

Alexander etc. Dilectis filiis.. magistro etc. Ex parte ve- stra fuit propositum coram nobis quod nonnulli ex fratribus ordinis vestri dum adhuc manerent in seculo rapinas incendia et depopulationes rerum quamplurium commiserunt; propter quod humiliter petivistis ut eorum in hac parte providere saluti misericorditer curaremus. Nos itaque vestris devotis precibus inclinati presentium vobis auctoritate concedimus quod fratres vestri presbiteri providi et discreti confessionem predictorum fratrum qui talia commiserunt, cum super hoc ab eis fuerint requisiti, audiant et ipsis iuxta formam ecclesie absolutions beneficium largiantur ac iniungant etiam penitenciam salutarem. Ita tamen quod predicti fratres qui se reputant fuisse culpabiles in premissis, sine ipsorum discursu seu vagatione quam fieri penitus inhibemus devotis mentibus iuxta consilium vestrum or- dinent et procurent ut de bonis suis que in seculo dimiserunt vel de bonis consanguineorum et amicorum suorum si possunt passis dampna huiusmodi congrua satisfactio impendatur. Datum Viterbii, xv. kal. hin., pontificatus nostri anno quarto.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 174, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/e41635c3-cec8-4015-a7d3-8ffecb005008/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success