Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 78, S. 104
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 78, S. 104
Frater Hermannus hospitalis sancte Marie domus Theutoni- corum in Ierusalem minister humilis reverentiam debitam et devotam. Noverit discretio vestra, quod dominus imperator cum universo exercitu christiano venit Ierusalem die sabbati xvn. martii, et die dominico sequenti ibi in honore regis eterni por- tavit coronam. Consultum etiam fuit ei a multis, ut ibidem sibi faceret divinum officium celebrari, ex quo terram illam de ma- nibus liberaverat sarracenorum, propter quam excommunica- tionis erat vinculis innodatus. Nos vero, sicut ille qui honorem ecclesie et imperii diligit et utriusque exaltationi intendit, resti- timus consilio memorato, quia nec ecclesie nec sibi vidimus expedire. Et sic in hoc nostris consiliis acquiescens, non audi- vit divina, tamen coronam simpliciter sine consecratione de altari accepit, et in sedem, sicut est consuetum, portavit. Ipso quoque die presentibus Panormitano et Capuano archiepiscopis aliisque multis magnatibus, divitibus quoque ac pauperibus, proposuit coram omnibus manifeste verba subscripta, et nobis iniunxit, ut verba sua ipsis latine et theutonice exponeremus. In primis itaque proposuit, quomodo crucem apud Aquisgranum assumpsit, et quomodo sepius ab ecclesia terminum et indutias transfretandi petiit et impetravit, seseque excusavit, qualiter ardua negotia sepius impedierunt propositum et iter suum. Pre- terea dominum apostolicum et ecclesiam in multis coram om- nibus excusavit, eo quod multum dure obligasset eum ad trans
85
fretaudum, et quod postea denuntiaverit eum quia non poterat aliter apud homines blasphemias et infamiam evitare, et quod postea ultra mare scripserat contra eum, quia dictum fuerat quod ipse non transfretaverat sed iverat ad alias partes pro congregando exercitu contra ecclesiam; quia si dominus papa scivisset intentionem eius, non contra sed pro ipso scripsisset; et credebat, quod domino pape displicerent gravamina que ei allata fuerant a quibusdam in partibus ultramarinis, que no- cuerunt toti populo christiano. Item exposuit, sicut et ante longe proposuerat toti exercitui christiano, quod pro sedanda discordia que inter ecclesiam et ipsum vertitur, vellet ea facere que ad honorem dei et ecclesie necnon et imperii viderentur spectare, et tantum stare pro concordia facienda, quod eviden- ter appareret, quod ex parte sua nullo modo remaneret; et 8i qua gravamina per ipsum vel «euos ecclesie essent illata, taliter vellet delere, quod inimici crucis Christi ac alii falsi christiani qui gaudent de discordia, de pace et concordia confundantur; et quod nolit se extollere nec attendere exaltationem et hono- rem divinitus sibi collatum, sed quanto ipsum deus exaltaverit, tanto velit se coram altissimo humiliare et propter eum coram eo qui vice sua est constitutus in terra. Hec et alia hiis simi- lia que longum esset narrare, proposuimus ex parte sua. Qualis autem letitia fuerit in introitu suo in Ierusalem et dum verba que prediximus recitarentur, universis christianis et incolis civi- tatis, vix posset explicari sermone. lliis ita peractis, venit die lune sequenti archiepiscopus Cesariensis missus a domino pa- triarcha, et ecclesiam sancti sepulchri et omnia loca sancta po- suit sub interdicto; pro quo totus exercitus fuit valde turbatus et contra ecclesiam indignatus, quia etiam, quare hoc factum esset, nullam evidentem causam ostendit. Unde etiam dominus imperator commotus, misit pro ipso archiepiscopo Cesariensi qui tamen non comparuit, et pro omnibus prelatis, et conque- stus est publice coram eis, quod loca sancta que diu sub pote- state sarracenorum fuerunt et nunc essent divino auxilio libe- rata, fuissent posita sub interdicto, per patriarcham captivitati et miserie pristine restituta, ex divini officii prohibitione. As- seruit etiam, quod si ipse vel aliquis suorum patriarcham in aliquo offendissent, vellet se omnino proinde committere eorum arbitrio et voluntati. Et sic de rehedificatione civitatis sollicite disposito, ipso die versus Ioppen rediit. Intelleximus autem
86
postmodum, quod dominus patriarcha ideo Ierusalem et loca sancta posuit sub interdicto, quod sarraceni haberent in custo- dia templum domini et templum Salomonis, et quod ibi lex eorum clamatur ab eis et colitur. Sciat autem discretio vestra, quod sarraceni templum ipsum aliter non tenent, nisi quod pauci sacerdotes eorum senes et sine armis sunt in ipsa domo pro oratione facienda et domo mundanda. Homines autem im- peratoris custodiunt et firmant portas exteriores, ita quod nec ipsis sarracenis nec aliis introitus patet vel exitus, nisi quantum placet hominibus imperatoris. Hec vidimus et audivimus, et sic in veritate fuit nobis ibidem existentibus ordinatum. Oblationes etiam que in templo domini offeruntur ad lapidem ubi Iesus Christus fuit oblatus, recipiunt christiani. Dicitur etiam ab an- tiquis, quod ante ammissionem terre sancte sarraceni fere in omnibus civitatibus christianorum leges suas servabant et in oratoriis suis eas clamabant, sicut etiam christiani in Damasco et in aliis terris sarracenorum custodiunt leges suas. Hec vero non ideo vobis scribimus, quod idem placeat domino impera- tori, et quod non libenter, si potuisset, aliter ordinasset. Sed sicut deus novit, pacem et treuguas non potuit aliter stabilire. Omnia predicta idcirco vobis scripsimus, ut forte si vobis ab alio aliter scriberetur, sciatis veritatem — sic est, ut scripsi- mus — et omni spiritui non credatis; et quia scimus etiam, quod pacem et concordiam inter ecclesiam et imperatorem dili- gitis, et pro ipsa facienda sollicite laboratis, pro quo vos mone- remus attente si esset necesse. Ceterum lator presentium frater S. rumores omnes vobis plenius annuntiabit.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 78, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/e4684be0-912d-4653-baf8-180d9382d9c0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success