Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 817, S. 751
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 817, S. 751
Ego Henricus dictus Herlewin opidanus Wesalien. uni- versis tenore presentium publice testor profitendo me acce dente assensu voluntario pariter et consensu mee coniugis Paze vendidisse unam marcam annui census domino commen datori domus Theutonice et eius fratribus in Confluentia annis singulis perpetue persolvendam de vineis infrascriptis, videlicet de vinea sita vulgariter dicendo Berhelde contermina vineis Henrici dicti Nantech, Sibelonis et Martini, et vinea dicta Klusen contermina vinee mee, de quibus dictis dominis etiam unam marcam annui census solvo, iuxta molendinum Martini dicti Wisemertin, de festo penthecosten proximo nunc instanti ad annum et sic deinceps. Ut autem in huiusmodi venditione alicuius mali scrupulus oriri non videatur seu simpliciter oria- tur, Tilmannus, Henemannus et Winardus mei heredes seu liberi, presentibus viris ydoneis et discretis, dominis Friderico dictus Ringrave sculteto Wesaliensi, Friderico de Heppenefte, Theoderico de Blidenstat militibus; Henrico de Husen, Vulc- nando, Henrico dicto Vustingeld, Henrico de Salice, Henrico dicto Nantech scabinis; Martino dicto Wise, Conrado dicto Snair, Cristiano de Husen, Winardo de Kirkgassen, Denraaro
286
et Iohanne dicto de Turri opidanis Wesaliensibus, simpliciter et integraliter super huius venditione elfestucando renuntiarunt, me et Coniuge mea super premissis renuntiantibus coram eisdem effestucando. In cuius rei testimonium sigilla Henrici dicti Vu- stingeld, Henrici de Salice et Henrici de Nantech scabinorum predictorum ad meam peticionem presentibus sunt appensa. Da tum feria tercia ante ascensionem domini, anno domini м ce. nonagesimo secundo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 817, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/e515ad7e-8f47-42ef-8424-1ff6955aaa69/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success