Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 865, S. 794
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 865, S. 794
Universis hanc litteram visuris et audituris. Nos Henricus miles filius quondam Th. militis de Munthabur et Iutha uxor eius legitima notum esse cupimus quod nos consensu unanimi accedente ad hoc voluntate ratihabitione pariter et consensu liberorum et heredum nostrorum videlicet Theoderici filii nostri necnon Fye, Richardis, Gertrudis filiarum nostrarum; et nos Fridericus dictus Butkor miles et Benigna eius legitima simili ter profitemur per presentes quod unanimi consensu heredum nostrorum ratihabicione pariter accedente videlicet Sifridi filii nostri et Fye filie nostre, vendidimus vendimus tradidimus tra- dimus nos et nostri heredes iam predicti viris religiosis . . commendatori et fratribus hospitalis sancte Marie fratrum Theu- tonice domus in Confluentia dimidiam marcam et tres denar. legalium et bonorum, tribus hallensibus albis pro denario com- putatis, de bonis nostris sitis in villa Sepbinburne spectante ad iudicium de Niderinberg cum suis pertinenciis sive consi stant in edificiis curtibus terris arabilibus pascuis pratis et nemoribus et iuribus aliis quibuscunque speclantibus ad bona predicta, ad manus . . commendatoris et fratrum predictorum tradimus ad habendum tenendum iure proprietario bona pre dicta possidenda, pro pretio septem marcarum monete supra- dicte; quod pretium nobis esse numeratum traditum et solu- tum recognoscimus integraliter et ad plenum, ac idem pre tium conversum ad usus nostros necessarios communes et opor tunos. Promittentes pro nobis et nostris heredibus dictis com
329
mendatori et fratribus predicta bona vendita ab omni homine legitime defensare et disbrigare seu debitam warandiam pre stare. Spondimus nichilominus . . commendatori et fratribus memoratis nos et nostri heredes super dictis bonis litem vel controversiam ullo unquam tempore non inferre ne�? alii in- ferenti consentire aliqua ratione arte ingenio sive causa. In cuius rei testimonium presentem confici litteram fecimus, si- gillis reverendi domini Gerhardi de Willinauwe abbatis mo- nasterii in Arinsten premonstraten. ordinis, et Eberwldi mili- tis de Lurinburg sigillari fecimus, que ad nostras preces pre- sentibus sunt appensa. Et nos G. abbas et E. miles predicti recognoscimus omnia et singula supradicta esse vera et sigilla nostra ad preces H. et F. militum uxorum et heredum ipso- rum predictorum presentibus appendisse. Datum et actum in die omnium auimarum, anno domini м.е�?�?. quinto.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 865, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/e59598dc-db64-4c25-b12d-ee5cce09b959/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success