Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 730, S. 670
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 730, S. 670



Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 730, S. 670
Aleydis de Mude vidua Confluencis, relicta Hartwini civis Confluentini bone memorie, omnibus in perpetuum. Ne facta modernorum que digna sunt memoria, posterorum frustrentur ignorantia, decet et expedit, ea sigillorum et scripti munimine vivoque testimonio perhennari. Hinc est quod ego Aleydis iam- dicta notum esse cupio presentium inspectoribus et auditoribus universis et tenore presentium confiteor et protestor, quod di- visione bonorum nostrorum omnium immobilium inter me et liberos meos facta proportionaliter et equaliter ad quam divi- sionem legitima necessitas me conpulit et induxit, vendidi et vendo per presentes religiosis viris . . commendatori et fratribus
205
Theutonice domus in Confluentia quintam partem domus lapidee site iuxta cimiterium ecclesie parochialis sancte Marie in Con fluentia pro indiviso, ex cuius uno latere possidet ecclesia beati Florini in Confluentia, ex alio latere est via publica, ex tertio latere possidet Gerardus dictus Leo, et ex quarto latere Alex ander de Cimiterio, pro septem marcis Aquensium denariorum legalium et bonorum, possidendam inperpetuum et habendam, quod pretium michi confíteor esse numeratum, traditum inte- graliter et assignatum a .. commendatore et fratribus antedictis; que quidem quinta pars dicte domus pro indiviso michi cessit ex divisione iam predicta. De hac autem quinta parte Enolphus natus meus et Evildis uxor eius, nurus mea, ex locato et con ducto michi vel alii cuicunque in cuius personam ius dicte quinte partis ducerem transferendum quinque solidos Aquen sium denariorum nomine census quamdiu viverem promiserunt et tenentur solvere annuatim. Ita quod post mortem meam ius et contractus locati et conducti et iam dicti census quinque solidorum de dicta quinta parte domus annis singulis persolvendi debeat exspirare, et volo quod extunc, videlicet me sublata de medio, prefata quinta pars domus ad prefatos . . commendato- rem et fratres sine condictione qualibet absolute et libere de- volvatur. Possessionem etiam quinte partis dicte domus exivi et exeo, et ipsis . . commendatori et fratribus tradidi et trado liberam et vacuam, et effestucando renuntiavi et renuntio ore, manu et calamo omni iuri quod habui vel habeo in quinta parte dicte domus ad usus predictorum . . commendatoris et fratrum adhibitis ad hoc secundum consuetudinem opidi Confluentini omnibus sollempnitatibus debitis et consuetis, et promisi et promitto dictis . . commendatori et fratribus sollempniter sti- pulantibus presentem venditionis et emptionis contractum re tum et firmum habere, et prestare debitam warandiam, et vel per me vel per alium vel per alios de iure vel de facto ullo uncquam tempore contra non facere vel venire. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem ego Aleydis ex una parte, et nos predicti . . commendator et fratres ex altera presens instrumentum conscribi rogavimus et optinuimus, et commu- niri sigillo scabinorum opidi Confluentini, ipsisque . . com mendatori et fratribus ego A. predicta tradidi et trado sigillo iamdicto firmiter communitum.
Nos vero Syfridus dictus Spedil; Anselmus; Henricus dic
206
tus Knoveloch; Nycholaus; Conradus; Gylo; Aplo; Wiricus; Lodewicus; Erwinus; Henricus de Aldenvols; Henricus dictus Hovsche; Sifridus iunior et Thylemannus de Mulne, scabini Confluentini, protestamur et recognoscimus, quod ad preces predictarum partium contrahentium sigillum nostrum presenti- bus est appensum.
Nos vero . . commendator et fratres predicti premissa om nia et singula sic esse recognoscimus atque vera. Acta sunt hec in cimiterio predictorum fratrum, anno domini м.�?�?. sep tuagesimo quarto, secundo idus maii. Presentibus Gylone, Con rado et Syfrido iuniore, scabinis predictis, et aliis quampluri- bus fide dignis, ad hoc vocatis pro testimonio specialiter et rogatis. Datum anno et die superius memoratis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 730, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/ea569723-0b94-4a24-894e-39ba62f58eb6/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success