Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 215, S. 210
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 215, S. 210
Universis presentes litteras inspecturis ego Giselbertus miles de Mysenheim dictus Gillo et ego Petrissa uxor eius notum esse volumus et tenore presentium publice profitemur quod nos un- animi consensu et voluntate concordi vineam nostram que Gil- lenacker vulgo dicitur sitam in terminis ville de Mettrico, ad nos iure proprietario cum ipsius decima libere pertinente, viris religiosis . . commendatori et fratribus domus Theutonicorum in Confluentia tamquam rem allodialem et propriam pro summa pecunie quinquaginta marcarum den. legalium legitime vendidi- mus et tradidimus predicto iure proprietario perpetuo possiden- dam. Renuntiantes et effestucantes insuper omni iuri proprie tario quod ad nos et nostros successores in dicta vinea hactenus pertinebat, omne ius possessionis nostre et dominium ipsius vinee in dictos.. commendatorem et fratres libere transferendo. Ceterum census sive redditus trium marcarum den. Colon, per nos et nostros successores hereditarios annis singulis infra qua tuor dies sollempnes nativit. domini perpetuo assignandos de vineis nostris in dicta villa Mettrico sitis, videlicet una parte vinearum sita in floro Camertheu et sex aliis particulis ibidem sitis in floro qui Vrithoven appellatur, que vinee ad nos iure proprietario et decimali libere pertinent, excepta una quartali vinearum earundem que solvit decimam ecclesie Seynen., et de una quartali vinearum in dicta villa sita ante silvam que Vo- denstucke cognominatur, et de dimidia iurnali sita apud Parvam Confluentiam, quam ibidem colunt et tenent iure hereditario Engela mulier et Sifridus dictus de Vressene pro tertia parte
191
vini nobis annis singulis de eadem assignanda, et spectat ad nos decima ipsius vinee pleno iure; item de una area sita in villa de Mettrico quam ibidem Heylewigis relicta Christian! pos sidet et tenet a nobis iure hereditario pro censu duorum soli- dorum Coloniensium, et de una area quam possidet et tenet a nobis ibidem Matheus filius Gudenknappen pro censu duorum solidorum Coloniensium hereditario iure, et ibidem de una area quam iure hereditario a nobis tenet et possidet Hildegundis uxor Arnoldi dicti Stridegerne pro viginti den. Colon, et uno ansere nomine census a cuilibet eorundem in festo beati Martini hyemalis annis nobis singulis assignandos, pro triginta marcis den. Colon. supradictis . . commendatori et fratribus vendidi- mus legitime cum ipso proprietatis iure dictarum vinearum et arearum ad nos pertinente perpetuo possidendas. Quas summas pecunie quinquaginta scilicet et triginta marcarum predictarum ab eisdem commendatore et fratribus per presentes litteras pro- fitemur nobis integraliter esse numeratas traditas ac solutas. Renuntiantes eosdem quitos et liberos ab assignatione et solu- tione memorate pecunie nobis aut nostris successoribus lad ende. Vineas autem predictas et areas, de quibus trium mar carum den. Colon, census vendidimus prefatis commendatori et fratribus, in manus eorundem libere resignavimus, et easdem vineas et areas ab ipsis recepimus nobis et nostris successoribus hereditariis iure hereditario possidendas pro censu trium mar carum den. Colon, annis singulis per nos et nostros successores assignandos eisdem prout su perius est expressum. Et si quod absit predictos trium marcarum census de prelibatis vineis et areis non solverimus debito fratribus memoratis, extunc iidem . . commendator et fratres vineas ipsas et areas cum earundem redditibus tam diu tenere debent et sibi easdem pro defectu solutionis census eorum et eius emende absque nostra et suc- cessorum nostrorum contradictione qualibet vendicare, quem- admodum est iuris et consuetudinis approbate. Nec iicebit no bis inposterum nec nostris post mortem nostram snccessoribus, easdem vineas et areas in plures quam in duas partes vel manus aliquatenus designare. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras sigillo universitatis Confluentine, quod ipsis litteris in testimonium et certitudinem omnium pre- missorum nos Giselbertus miles et Petrissa uxor eius predicti appendi rogavimus, dictis. . commendatori et fratribus domus
192
Theutonice in Confluentia tradidimus communitas. Actum et datum Confluentie, anno domini M.CC. septuagesimo primo, in crastino beatorum Philippi et Iacobi apostolorum.
Presentibus viris discretis: Henrico milite dicto de Bacheym sculteto; Henrico Schonweder; Sifrido Spedil. Iohanne Hyl- lone; Anselmo; Clovillocho; Waltero de Kezzilheim; Nycho- lao; Conrado; Sifrido iuniore; Gilone; Erwino; et Wirico, scabinis Confluent., et aliis quam pluribus fide dignis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 215, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/ef0cea90-4563-4a70-98d6-8b202b3f9046/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success