Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 654, S. 615
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 654, S. 615
Wernherus de Bolandia imperialis aule dapifer. Ea que Sunt apud homines vertuntur cum hominibus in ruinam nisi per litterarum testimonia in memoriam revocentur. Nos igitur tenore presentium profitemur quod talia bona que Conradus de Meren berg sita in Udenhusen, seu Richartshusen, in Nuendorf, in Berghusen et supra nemus fratrum de domo Theutonica pro remedio anime sue eiusque uxoris Methildis legavit misericor- diter propter deum eisdem fratribus, cum pars tercia eorundem ad nos iure hereditario derivari debeat, voluntarte resignamus; eandem legationem sine requisitione posterorum ratam habentes. Et hoc facimus favore uxoris nostre Imogenis et consensu beni- volo accedente. In huius rei robur et testimonium eisdem fra tribus presentem scedulam porrigimus, sigilli nostri munimine roboratam. Acta sunt hec anno domini m.cc.lvi., non. ian.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 654, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/ef895652-4e75-43a6-9564-9bdeaded4202/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success