Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 483, S. 450
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 483, S. 450


Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 483, S. 450
In nomine domini, amen. Universis etc. Cysila dicta de Parva Confluencia et Arnoldus eius filius. Notum esse volu- mus universitati vestre quod nos deliberatione prehabita dili- genti et animarum nostrarum insistentes saluti de communi consensu damus tradimus et donamus pure libere irrevocabi- liter donacione inter vivos religiosis viris . . commendatori et fratribus domus Theutonice iu Confluencia recipientibus suo nomine et domus ipsius proprietatem bonorum ad nos perti- nencium et iurium que habemus in ipsis scilicet domum [et] curiam in quibus habitamus sitas in Parva Confluencia; item et quandam vineam sitam in pertinenciis Parve Confluencie in loco qui dicitur See, de qua decima solvi hactenus non con- suevit, de qua tamen ecclesie de Parva Confluencia solvi sex denarii annis singulis debebuntur; item et aliam particulam vinee site in terminis de Mettricho, cuius particule tales di- cuntur esse confines'); dit gartin stuke, de qua particula de- bentur decime . . plebano de Mettricho; item et aliam par- ticulam sitam in eisdem terminis in loco qui dicitur Salmyze, de qua eidem . . plebano decima debet solvi. Et has res da- mus eisdem religiosis ad habendum tenendum etc. cum om- nibus et singulis que infra predictos continentur confines etc. nobis tamen et utrique nostrum usufructum earundem rerum donatarum reservantes specialiter et expresse. Quas res dona- tas quoad proprietatem nomine eorundem . . commendatoris fratrum et domus nos constituimus possidere donec possessio- nem ipsarum acceperint corporalem, quam accipiendi sua auc- toritate et requirendi deinceps eis licentiam omnimodam da- mus. Hoc eciam adiecto quod si quod absit nos ambos super- stites vel alterum nostrum propter casum fortuitum gravari contingat per importuna onera debitorum de consilio predic-
l) Hier scheint durch versehen des schreibers der urkunde das nahere ausgelassen zu sein.
431
torum commendatoris et fratrum predictorum partem dictorum donatorum alienare poterimus nisi dicti commendator et fratres ab huiusmodi debitorum oneribus omnibus nos duxerint rele- vandos. Quam donacionem et omnia et singula supradicta pro- mittimus etc. rata et firma habere etc. Et ad evidenciam ro- bur et munimen donacionis et omnium premissorum ipsi com- mendatori et fratribus sigillari hoc optinuimus presens scrip- tum sigillo communi . . scabinorum opidi Confluen. Et nos universitas scabinorum recognoscimus predicta omnia et singula acta et habita coram nobis et ad preces predictornm matris et filii sigillum communis nostre presentibus appendisse. Actum et datum anno domini m.cc. nonagesimo quarto, in festo sancte trinitatis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 483, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/f1b37925-27e6-4e62-bfc4-fa8b2d4cb715/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success