Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 655, S. 615
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 655, S. 615
Arnoldus camerarius, Fridericus scultetus, iudices, consi lium et universi cives Moguntini universis presencium inspec- toribus salutem in domino. Quia fratres ordinis domus sancte Marie Theutonice conversatione sua Iaudabili et honesta reli giosos et honorabiles se ostendunt, maxime in eo quod ad om nia, que pacis tranquillitatem faciunt et conservant, obsequiosos se omnimodis exhibent et paratos, non parcentes in talium pro- motione laboribus et expensis: dignum est ut ab omnibus qui pacem amant fideliter tueantur. Noverint igitur universi ad quos he littere pervenerint quod iidem fratres in eandem pacis secu- ritatem, quam nos et alie civitates compromisimus ordinatione divina firmiter observare, a nobis et universis pacis amatoribus sunt recepti. Quapropter universos vos et singulos monemus
150
rogamus et cum instantia exhortamur, quatenus cum ad vos venerint fratres predicti, honorem favorem et amorem ipsis dignemini exhibere; ac dum requisiti fueritis ab eisdem, si ne- cesse fuerit, a pacis turbatoribus eos consiliis et auxiliis effica- citer defendatis. Scire vos volentes quod raeritis eorum exigen- tibus in nostro et civitatum conductu iidem fratres cum personis et rebus suis omnibus sunt constituti tanquam pacis strenui amatores. In cuius rei testimonium presens scriptum datum iisdem sigillo nostre civitatis firmiter consignatum. Actum Mo- guntie, anno domini m.cc.lvi., xv. kal. maii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 655, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/f745957b-2621-4198-9cad-3781c3b05258/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success