Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 867, S. 796
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 867, S. 796
Albertus dei gracia Romanorum rex semper augustus. Venerabili Heinrico Coloniensi archiepiscopo principi et secre tario suo karissimo graciam suam et omne bonum. Affectan tes honorabilium et religiosorum virorum commendatoris et fratrum domus Theutonice in Confluentia devotorum nostro- rum dilectorum iniuriosis ubilibet precavere dispendiis et com- moditatibus providere, ipsos et eandem domum eciam cum personis et rebus tue defensioni recommittimus diligenter. Ro gantes pariter et volentes ut dictos commendatorem et fratres dicte domus ac bona eorundem contra Dietericum prepositum de Wassenberg et Salentinum fratrem eius, a quibus se mo lestan et turbari amarius conqueruntur, ac contra alios quos- cunque malefactores et offensores suos protegas et defendas, sic quod te defensore a nullo decetero sentiant adversi gra- vaminis nocumentum. Datum in Franchenfurt, non. iuniî, re- giminis nostri anno octavo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 867, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/fb77933b-358a-4fbb-90c9-77a3d4c14c25/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success