Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXLVII. , S. 234
CXLVII.
1288, 27. März. Weissenburg.
Nos Mykud banus, filius comitis Mykud de genere Kukenus- rennolth tenore presencium significamus vniuersis Christi fidelibns tam presentibus, quam futuris, quibus presentes ostenduntur. Quod cum felicis recordacionis magister Emericus karissimus frater noster, et nos, votum dicti patris nostri adimplere volentes, signacula vivifice crucis nostris humeris gestautes assumpsissemus, in subsidium sancte terre Jherosolimam cupiendo proficisci, et hoc propriis non suppe- tentibus facultatibus nequiverimus adimplere, venerabilis pater domi- nus Philipus episcopus Firmanus, per Hungariam et Poloniam tunc temporis apostolice sedis legatus dictum fratrem nostrum magistruin Emericum, et nos a uoto premisso absolvit condicionem hujusmodi imponendo, quod idem magister Emericus et nos, in commutacionem ipsius nostri itineris, propter laudem nominis omnipotentis Oei bea- tissime Marie semper uirginis, matris eius, nec non omnium sancto- rum suorum ad utilitatem, uel opus alicujus ecclesie quinquaginta marcas offerremus, seu dare deberemus. Verum quum idem magister Emerieus frater noster, antequam simul cum eodem solucionem ipsa- rum quinquaginta marcarum peregissemus, prout per memoratum dominum legatum nobis injunctum exstiterat, evocante divino iudicio, uita destituesi) de medio sit sublatus, considerantes, ne propter negligentiam, seu transgressionem solucionis premissarum quinqua ginta marcarum, anima ejusdem fratris nostri coram eterno judice aggravetur, et nos ctiam forsan in futuro condempnemur, cum eas- dem quinquaginta marcas, deflcientibus bonis nostris momentaneis, aliter dare et solvere alicui ecclesie non possimus,. ad laudem nominis creatoris universe creature, et beatissime Marie intemerate semper virginis, matris eius, ac beati Mychaelis archangeli, nec non omnium sanctorum suorum, ob remedium anime dicti magistri Emerici fratris nostri, nostreque saluti consulentes, occasione debiti pretactarum
i) Ganz klar und ohne Abkürzung so geschrieben.
143
quinquaginta marcarum quandam possessionem nostram Scenth- myklous i) nominatam, habitam et possessam ex donatione in- clite recordacionis Bele regis, et inprimis per ejusdem priuile- gium, demum per priuilegium felicis memorie regis Stephani, postea per privilegium magnifici regis Ladizlai, nobis confirmatam et per- petuatam, in comitatu de Torda juxta fluvium Aranas existentem, ab Oriente terris ecclesie Oradiensis2), a meridie eundo superius per medietatem ipsius fluvii Aranas, a parte occidentali, cuidam posses- sione nostre Kerekeghaz, nominale, a parte septemtrionali terris nobilium de Zara Scinth8) vocate inde procedendo alteri possessioni nostre Coppan*) nuncupate vicinantem et adiacentem, sicque rever- tentem ad terminos terre Orodiensis ecclesie prenotate, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinenciis, terris scilicet arabilibus, silvis, vir- gultis, nemoribus, pratis et fenetis ac locis molendinorum, sub hiis- dem antiquis metis, signis, seu terminis, quibus eam habuimus et possedimus, dedimus, tradidimus, donavimus, et legauimus racione operis ecclesie beati Mychaelis archangeli venerabili patri domino Petro Dei gracia episcopo Transsilvano, et per eum suis successoribus, ipsi scilicet episcopatui Transilvano perpetuo jure irrevocabiliter possidendam et habendam. Obligantes nos et nostros successores expedituros propriis laboribus ac expensis ipsum venerabilem patrem dominum Petrum episcopum, et ejusdem successores ab omnium accione, seu grauamine, quam vel quod contra eundem dominum Petrum episcopum, ejus successores per inclitum regem Hungarie pro tempore existentem, uel quoscunque alios omnes processu tem- poris oriri contingeret racione possessionis annotate, uel de nostris possessionibus hercditariis, tam nos, quam nostri successores dabimus equiualentem possessionem ipsi possessioni Scentmyklous vocate dicto venerabili patri domino P. episcopo, et per eum suis successo ribus, episcopatui videlicet Transsiluano uel pro ipsa possessione eidem domino episcopo aut episcopatui suo, sine omni strepitu judi- cü coram venerabilibus viris capitulo Albensis ecclesie Transsil- uane quinquaginta marcas flni argenti persolvemus, secus facere
*) S/.nit Mililus, jetzt der Stadt Thorenburg einverteibt.
*) Das Dorf Egvhazfalva, später der Stadt Thorenburg einverteibt.
a) Szind im Thordner Comit.
•) Koppt!nd im Thordaer Comit.
144
attemtantes penam duppli incurremus. Item obligamus nos, et nostros successores, memorata priuilegia dictorum dominoruim regum exhi- bere, seu ostendere coram omnibus judicibus quandocunque tractu temporis necessefuerit, uel expediens, que priuilegia et nimc eidem domino episcopo offeremus, nisi in hiisdem factum tributi nostri, et quam plures alie possessiones nostre annotatc haberentur. Et sie pre- tactam donacionem cum presentibus litteris in premissis pendenti sigillo nostro fecimus communiri, eandem nichilominus donacionem seu legacionem ad majorem rei euidenciam, inconcussamque perpetno firmitatem cum pacientissimo 11I0(11 cordis nostri curauimus per priuilegiales litteras memorati capituli Albensis ecclesie roborare. Datum Albe, in sancto Sabato, anno domini M°.CC. ... esimo octavO.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/021cf6ea-6ce1-4ea8-9213-ef71e2532783/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success