Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XXXI. , S. 124
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XXXI. , S. 124

XXXI.
1225, 12. Juni. Tibur.
Honorius — episcopo Portuensi, apostolice sedis legato — Qualiter scribamus charissimo in Christo filio nostro ... illustri regi Hungarie, super grauaminibus, que dilectis filiis fratribus domus S. Marie Theutonicorum in terra Borze, ac vltra montes niuium dicitur intulisse, tenor litterarum, quas super hoc ei dirigimus, te plenius edocebit. Quo circa fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatenus litteras nostras exponi facias per fidelem nun- cium ipsi regi; et ipsum ad faciendum ea, que continentur in illis, moneas efficaciter et inducas; et si se in hoc durum, vltra quam deceat, exhibuerit, eidem denunciare procures, quod nullo modo decsse poterimus in sua justitia fratribus antedictis; quia quantum- cunque regle deferre sublimitati velimus, non debemus tamen deferre homini contra Deum. Datum Tybure II. idus Junii Anno IX.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/08ab2420-8e30-4f59-8abf-9bc75d0238b0/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success